PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 75v

Facsimile

lariter vero partes eius precedentes ac mediae temperatae sunt sequentes autem aquose, boreales ventose, australes humidae ac pestilentes. Scorpii dodecatemorium universaliter quidem tonitrua efficit et igneum est. Particulariter autem partes eius precedentes nivosae sunt, medie vero temperate sequentes terremotus faciunt, boreales eius partes comburentes sunt, australes australes vero humidae. Sagittarii dodecatemorium universaliter quidem ventosum est. Particulariter autem partes eius precedentes humide sunt, medie vero temperatae sequentes autem ignee, partes eius boreales ventose sunt, australes humidae et mutabiles. Capricorni dodecatemorium universaliter quidem est humidum. Particulariter autem partes eius precedentes comburentes ac corruptrices sunt, mediae vero temperatae sequentes pluvias faciuntmovent, boreales autem eius partes et australes humidae sunt et corruptrices. Aquarii dodecatemorium universaliter quidem frigidum est et aquosum. Particulariter autem partes eius precedentes humide sunt, medie vero temperate sequentes autem ventose, partes eius boreales comburentes sunt, australes vero nivosae. Piscium dodecatemorium universaliter quidem frigidum est ac ventosum. Particulariter vero partes eius precedentes temperate sunt, medie vero humidae sequentes autem urentes, partes eius boreales ventose sunt, australes vero aquosae.