Dissolvuntur autem ex causis quibuscunque ac perfecte alienantur, quando predicti luminarium status in signis inconnexis fuerint vel in diametris aut quadratis.
Quod si benefice stelle consonas luminarium configurationes stellae beneficae aspexerint, suaves et mites ettranquillas atque etiam utiles coniungiorum permansiones conservabunt; si autem maleficae, litigiosas, asperas et damnosas efficient. Similiter autem in statibus inconsonis beneficae luminaribus testimonium prebentes non omnino dividunt coniungia, sed reversionum causa sunt ac rememorationum mansuetidinetranquillitatem et dilectionem conservantium, maleficae vero cum quadam calumnia et iniuria divortia efficiunt; et si †…c† Mercurius solus cum eis solus fuerit repertus, propalationibus et accusationibus involvuntur, si autem Venus adulteriis aut veneficiis aut rebus huiuscemodi.
Eas vero copulationes, que secundum alium quemvis modum efficiuntur, ad Venerem, Martem Saturnumque inspicientes discernemus. Nam si cum luminaribus se familiariter habuerint, coniunctiones ipsas familiares facient et cognationes legitimas; habet enim Venus veluti cognationem cum alterutra dictarum stellarum, cum Marte quidem