periculo erunt itinera, sed erunt etiam iucunda, nam aut a regionum praesidibus aut amicorum opera honorifice mittuntur, eisque aderit et aeris temperies et rerum victui necessariarum abundantia. Quod si Mercurius eis affuerit, sepe numero ex predicta occasione utilitates et commoda muneraque et honores consequentur. Saturnus autem et Mars luminarium sortiti dominatum, ac precipueque si se invicem e diametro respexerint, peregrinationes inutiles efficiunt magnisque eas periculis involvunt; in humidis quidem signis collocati, ob difficiles navigationes et naufragia †m…aque†asperaque itinera ac locorum solitudines, in fixis autem signis constituti, ob precipitia et ⟨…⟩ nothing from the Greek text seems to be missing ac ventorum flatus vehementes, in tropicis et equinoctialibus propter necessariorum indigentiam et aeris distemperiem. In his denique que humanae sunt figure propter latrocinia et insidias ac predationes, in terrenis denique signis propter ferarum incursiones aut terremotus. Mercurio vero simul existente, propter sublevationes et accusationes periculosas, atque etiam ob reptilium atque aliorum venenosis animalium morsus.
Accidentium vero sive utilium sive nocuorum idiotropia ex differentia circa id quod causam efficit observanda est, et ex locis differentia locorum causatorum actionis aut acquisitionis aut corporis aut dignitatis secundum dispositionem ac dominatum, quem in precedentibus ostendimus; differentias autem temporum in quibus precipue significationes precipue contingent, ex qualitate redituum planetarum successu preceded by two letters that I was not able to read temporis deprehendemus. Atque hec quidem huc usque a nobis figuraliter dicta sint.