⟨I.18⟩ Cap. XVIII. De trigonis
Ea vero familiaritas que est cum trigonis huiusmodi existit. Cum enim triangula et equilatera figuratio sibi ipsi sit consona et zodiacus circulus a tribus circulis terminetur, hoc est ab equinoctiali et duobus tropicis ac duodecim eius partes in quattuor trigona equilatera dividantur. Primum quidem quod est ex Ariete, Leone et Sagittario, ex tribus masculinis signis compositum quodque Martis, Solis ac Iovis habet domicilia. Iovi ac Soli tributum est, eo quod Mars extra Solis sit factionem. Capit autem eius primam oecodespotiam interdiu quidem Sol, noctu vero Iupiter. Estque magis quidem Aries ad circulum equinoctialem, Leo vero ad estivum Sagittarius autem ad hibernum. Est autem precipue quidem hoc trigonum septentrionale