⟨I.12⟩ Cap. XII. De signis masculinis et femininis
Eodem rursus modo sex quidem dodecatemoria masculinae ac diurnae nature attribuerunt, reliqua vero sex femininae ac nocturnae. Est autem eis binarius ordo traditus eo quod dies ac nox masnocti femine quoque masquod coniungantur, ac proxime semper sint prope noctem dies sit et prope feminam mas. Accipitur autem initium ab Ariete ob causas quas retulimus, similiter enim mas dominatur et primas partes obtinet quoniam agens primum est potentia quam patiens, qua ex re Arietis dodecatemori⟨or⟩um atque etiam Librae masculina esse visa sunt ac diurna, quoniam equinoctialis circulus per ipsaab ipsis descriptus primam et fortissimam efficit lationem. Que vero deinceps sunt binatim ut diximus consequenter ordinantur.
Utuntur autem nonnulli masculinorum ac femininorum ordine ab ex oriente dodecatemorio, quod horoscopans vocant, principium masculini facientes. Nam quemadmodum tropicorum initium a lunari signo capiunt nonnulli, eo quod celerius