⟨IV.8⟩ Cap. VIII. De mortis qualitate
Cum †reliquum† post omnia sit de mortium qualitate considerare qualitate, praeassumemus ex his, que in capitulo de temporibus vite pertractata sunt, utrum secundum aphesim radiationis mors eveniet an secundum predominatoris delationem ad angulum occidentis. Nam si secundum aphesim et obviationem mors acciderit, obviationis locum ad mortis qualitatem observare convenit, si autem secundum delationem ad angulum occidentis, locum ipsum occidentalem.