Secundi autem quadripartii quod est ad australem partem Asiae Maioris, alie quidem partes, que Indicam regionem continent, et Arianam, Gedrosiam, Parthiam, Mediam, Persiden, Babyloniam, Mesopotamiam, Assyriam et que positionem habent ad Notapelioten totius orbis, iure quidem familiaritatem habent cum trigono Notapeliotico, Tauro, Virgine et Capricorno. Cuius oecodespotiam obtinent Venus et Saturnus in matutinis figurationibus; quocirca naturas quoque eorum qui †…† regiones in ipsis sunt regionibus consequenter quispiam inveniet ab his prefectas, qui eorum habent oecodespotiam. Colunt enim Venerem, Isidem eam appellantes, Saturnum quoque quam Mithram Ἥλιον (from ἥλιος: sun) is left untranslated; Hübner, p. 105, l. 267 vocant compluresque eorum futura vaticinantur. Sunt autem apud eos genitalia membra consecrata propter predictarum stellarum configurationem, que natura seminalis est. Sunt autem calidi et luxuriosi et ad res venereas precipites, tripudiatoresque et saltatores et ornatuum amatores propter Venerem, delicate autem viventes propter Saturnum. Coeunt enim publice cum mulieribus et non clam propter figurationis matutinitatem, masculorum vero concubitus odio prosequuntur. Quapropter eorum plurimis accidit ut ex suius ipsorum matribus filios progenerent ut que cum pectore adorationes exhibeant propter faciant eo quod exortus matutini corr. ex matutinos et cordis impeiosita familiariter se habeant secundum Saturni potestatem. Sunt autem ut plurimum quod ad alia quidem attinet circa vestes et ornamenta et generatim circa corporales habitus delicati et effeminati propter Venerem. Quo ad animas vero et delectus magnanimi et generosi, bellicosique