Quocirca cum nullum sit in zodiaco circulo naturale principium ut in circulo, Arietis dodecatemorium quod a vernali equinoctio exorditur ac omnium esse initium supposuerunt, sicut animatum quoddam propter humidum aeris excessum principium zodiaci facientes ac deinceps reliqua deinceps anni tempora, eo quod primae †…†ndorum animalium aetates humiditatis plus habeant similiter ac ver cum tenerae adhuc sint et delicatae. Secundae vero etates usque ad virilitatem in calido sicut estas excedunt. Tertie vero etates et iam in senectute et corruptionis initio plus et ipse in siccitate abundant sicut autumnus. Extremae vero et que dissolutioni sunt proximae