PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Pseudo-Ptolemy, Liber de compositione universalis astrolabii

Oxford, BL, Digby 40 · 1r

Facsimile

In nomine domini pii et misericordis incipit liber de compositione universalis astrolabii

⟨Prologus translatoris⟩

Ptolomeus, igitur Mercurii incedens vestigiis in libro suo qui vocatur Almagesti, de motu sic ait. Ait enim: Omnis motus aut de puncto aut ad punctum aut circa punctum erit necessario. Ecce quomodo hic tria, id est tres motus, in unum collegit. Nam si de puncto motus oriatur, necesse est ipsum in puncto finiri. Item etiam si motus circularis fierit, de puncto, scilicet unde ortus est, necesse est illum ad eundem redire. Unde etiam quidam philosophorum ipsum motum circularem motum perfectum esse volebant, videlicet quasi principio et fine carentem. carentem] carnalitatem F Nam quod principio caret et fine, id ipsum perfectum ab omnibus comprobatur. Cum igitur motus respectu diverso Cum igitur motus respectu diverso] Cum igitur in (sup. lin.) respectu diverso motus F trinus habeatur, est tamen motus perfectus, universalis, universalis] utilis F nullique horum trium motuum ulla ratione communicans. Est etenim hic motus, qui et globosus dicitur, quo videlicet spera mundi formam globi optinens, circa suum centrum, id est terra⟨m⟩ omnia⟨m⟩ terram omniam] F; terra oa (unclear) O que infra seipsam continet, non circulari modo sed generaliori ambitu secum provenit nec finit illa quiescere. Hoc autem motus circularis perficere non potest cum ipse perfectus esse non possit. Ille namque motus quasi quedam motus globosi portio, portio] porcoi. (portioni?) F omnia que infra se continet, circulariter exagitat, exagitat] exagitate F id est inperfecte illa secum transducit, licet inter philosophos de perfectione necnon et inperfectione horum duorum motuum magna controversia habeatur. Nam et quidam eorum motum circularem perfectum esse contendunt, quoniam circulus quantum ad longitudinem fine fine] this word seems to be crossed out O caret atque principio. Alii vero hunc motum inperfectum esse ostendunt, dicentes quod quantus quantus] quanvis F circulus quantum ad longitudinem fine careat atque principio, tamen quantum ad latitudinem utrobique perfectus perfectus om. F non distenditur. distenditur] detenditur F Cum igitur in aliqua perfectus non sit,