Pseudo-Ptolemy, Liber de compositione universalis astrolabii Oxford, BL, Digby 40
transcribed by David Juste
How to cite this transcription?
This transcription has been made from the earliest manuscript, Oxford, BL, Digby 40 (O), and checked against Fermo, BC, 85 (F), whose non-trivial variant readings are reported in footnotes, and, exceptionally, against Vienna, ÖNB, 5311 (W). The transcription follows the Project’s guidelines. I have kept ‘m’ before ‘b’ and ‘p’ when the word is abbreviated (the scribe writes either ‘m’ or ‘n’). The figures are taken from O.
In nomine domini pii et misericordis incipit liber de compositione universalis astrolabii
⟨Prologus translatoris⟩
Ptolomeus, igitur Mercurii incedens vestigiis in libro suo qui vocatur Almagesti, de motu sic ait. Ait enim: Omnis motus aut de puncto aut ad punctum aut circa punctum erit necessario. Ecce quomodo hic tria, id est tres motus, in unum collegit. Nam si de puncto motus oriatur, necesse est ipsum in puncto finiri. Item etiam si motus circularis fierit, de puncto, scilicet unde ortus est, necesse est illum ad eundem redire. Unde etiam quidam philosophorum ipsum motum circularem motum perfectum esse volebant, videlicet quasi principio et fine carentem. carentem] carnalitatem F Nam quod principio caret et fine, id ipsum perfectum ab omnibus comprobatur. Cum igitur motus respectu diverso Cum igitur motus respectu diverso] Cum igitur in (sup. lin.) respectu diverso motus F trinus habeatur, est tamen motus perfectus, universalis, universalis] utilis F nullique horum trium motuum ulla ratione communicans. Est etenim hic motus, qui et globosus dicitur, quo videlicet spera mundi formam globi optinens, circa suum centrum, id est terra⟨m⟩ omnia⟨m⟩ terram omniam] F; terra o…a (unclear) O que infra seipsam continet, non circulari modo sed generaliori ambitu secum provenit nec finit illa quiescere. Hoc autem motus circularis perficere non potest cum ipse perfectus esse non possit. Ille namque motus quasi quedam motus globosi portio, portio] porcoi. (portioni?) F omnia que infra se continet, circulariter exagitat, exagitat] exagitate F id est inperfecte illa secum transducit, licet inter philosophos de perfectione necnon et inperfectione horum duorum motuum magna controversia habeatur. Nam et quidam eorum motum circularem perfectum esse contendunt, quoniam circulus quantum ad longitudinem fine fine] this word seems to be crossed out O caret atque principio. Alii vero hunc motum inperfectum esse ostendunt, dicentes quod quantus quantus] quanvis F circulus quantum ad longitudinem fine careat atque principio, tamen quantum ad latitudinem utrobique perfectus perfectus om. F non distenditur. distenditur] detenditur F Cum igitur in aliqua perfectus non sit, omnino perfectus esse non potest. De motu globoso etiam hoc addunt quoniam omne corpus motum naturaliter suscipiens ipsa omnium rerum natura generalior secundum ipsius corporis formam motum sibi indidit naturalem, unde et tota mundi machina formam globi suscipiens motu globoso atque frequenti inenarrabili celeritate convolvitur, convolvitur] evolvitur F licet lineis et circulus quedam eius partes linealiter linealiter] lineariter F atque quasi quodam ambitu deferantur. Omnis enim linea, pars circuli atque omnis circulus, pars globi sine aliqua dubitatione percipitur. Punctus vero omnium est prima et principalior origo indivisibilis. Corpus igitur globosum corpus perfectum est, igitur et eius naturalis motus est perfectus. Hoc idem etiam Aristotiles in Libro celi et mundi de motu affirmat. Dicit enim quoniam motus duo sunt, perfectus scilicet et inperfectus, sed motus perfectus nonnisi unus reperitur, id est globosus. Imperfecti vero motus sunt VII, motus scilicet anterior et motus posterior, motus quoque dexter et motus sinister, susum et iusum, et motus circularis. Sed quoniam omnes hii motus sunt lineares, eos omnes in sui natura motum unum appellat. Quoniam igitur in mundi spera et motus perfectus et motus imperfectus diversis apparet rotationibus rotationibus] unclear (rationibus?) F eius motus imperfectus, qui et circularis est, in duos motus iterum subdividitur, id est in motum generalem et in motum specialem. Generale vero mundi motum appello motum firmamenti circularem quantum scilicet ad totum mundum. Specialem vero eius ipsius motum circularem, quantum ad diversa loca et climata. Quapropter ergo duo fiunt ex eramine instrumenta, quorum unum fit generale et alium speciale, et per generale motus mundi generalis et et] om. F per speciale motus ipsius mundi specialis absque omni errore a docto artifice perpenditur. Explicit prologus. Incipit liber. Explicit prologus. Incipit liber] om. F
⟨1⟩
Sit Sit] Fit F igitur mater tabula, astrolabii videlicet generalis, ex eramine rotundissime composita ac in quantum auctor magis potuerit, undique bene polita, que scilicet quanto maior fuerit tanto pro astrolabii integritate melior erit. Hec autem tabula quinque vocalium inpressione iuxta quadrifariam rectissime partitionem signetur, ita scilicet quod in eius parte dextera A litera inprimatur et in parte sinistra I, sed et in parte eius anteriori E litera scribatur et in posteriori O. Huius vero tabule almerke, almerke] almerket F quod latine centrum dicitur, V vocalis ostendat. Aliis IIII vocalibus secundum rectissimam divisionem, uti uti] ut F predictum est, prius inscriptis, quibus omnibus ordine constructis, ducantur due linee rectissime in modum crucis extense, quarum una una] om. F videlicet in A incipiat et per V transiens in I terminetur, altera vero ab E per V in O tendatur. Post hec vero, sciendum est quoniam in ea parte tabule in qua A inprimitur, almiserech, id est oriens, intelligitur. In ipsius vero nadhyr, nadhyr] nadayr F id est opposito, ubi I inscribitur, almaghrib, id est occidens, queratur. Pars vero anterior ubi et E scripta sedet, szemilie, id est septemtrionem, demonstrat. Pars quoque tabule posterior, ubi et O ponitur, genubi, id est meridiem, ostendit. Hec actenus, sed et in parte septemtrionali extra circulum exteriorem quedam supereminentiola supereminentiola] super ennentiola F ad ansam componendam, per quam videlicet cum necesse fuerit suspendatur astrolabium, dimittatur. Nam et in ipsa ansa due armille concathenate formari debent, una scilicet quarum sit rotunda, altera in alteram reflexa, et cum quodam clavo volubiliter ad ansam constricta. constricta] constricto F His ita compositis, uno pede athebith, id est circini, in V litera manente, alteroque circini pede circumducto, circulus exaretur, qui videlicet tota tabule quantitate sit, angustior quantum latitudo ipsius umbonis in ipsa matre tabula solidandi exposcet, qui Qui] Quoniam F etiam altior elevatus et per partes CCCLX equaliter divisus ad solum assavaka, id est rete, rete] recte F infra se continendum erit necessarius. Sed et hoc pretermittendum non est quin umbonis quadrifaria divisio quadrifarie divisioni ipsius matris tabule rectissime respondeat. Quibus constructis circinus angustetur. Quo etiam angustato, eiusque uno pede in V litera ut superius posito, alteroque circumducto, alter statuatur circulus, qui videlicet tantum a circulo prius facto quantum primus a matris extremitate superatur. Dehinc interior circulus in CCCLX partes partes] perpartes F rectissime dividatur, signaque in ipso leviter inprimantur, inprimantur] exprimantur F quibus videlicet predicte divisione facilius possint agnosci. Horum igitur omnium que diximus, hec est subiecta descriptio.
⟨2⟩ De compositione almukantarat Title om. F; almukantarat] corr. ex almikantarat O
Almukhantarath Almukhantarath] corr. ex Almukhantarath O autem, que videlicet linee cotidiane progressionis Solis dicuntur, hac ratione construi construi] constitui F debent. Cum igitur ad id intendetur, numerus astrolabii ad presens componendi considerandus est. Numerum autem dico per quem ipsa nominabitur nominabitur] nominabit F tabula, nam et astrolabium generale sicut speciale, integrum sive binarium sive ternarium seu etiam qualibet alia partitione construi potest. Si igitur astrolabium integrum construere volueris, capite regule in parte O, ubi videlicet linea meridionalis interiorem secat circulum, immobiliter manente, alterum vero regule caput unam ex divisionibus in circulo interiori prius signatis propinquiorem, videlicet line occidentali in parte I et E, tangat. Et ubi regula sic posita lineam occidentalem, id est lineam I et V, tetigerit, punctus leviter imprimatur. Postea vero idem caput regule versus E descendat atque semper semper] super F unam ex divisionibus seriatim pretermittat usque dum ad ipsam lineam E, que scilicet septemtrionalis est, ipsum caput regule perveniat, alterum vero caput regule ubi superius iam dictum est immobiliter remaneat. Hoc ita facto, ubicumque regula sic descendens lineam occidentalem tetigerit, puncta leviter inprimantur. inprimantur] inprimatur F Quibus inpressis, circinus ita temperetur ut uno eius pede inter inter] intra F V et A, in linea videlicet orientali, posito, alter ex eo loco ubi linea meridionalis in parte O interiorem circulum secat per primum punctum line, videlicet I et V, ad locum ubi etiam linea V et E eundem circulum secat interiorem circumducatur. Quo circumducto, fiet primum almucantarat. almucantarat] corr. ex almicantarat O Secundum vero almucantarat almucantarat] corr. ex almicantarat O ad modum prioris fiat. Hoc etiam addito, ut circinus punctum secundum in eadem linea I et V inpressum tangat, ad hunc modum per tertium punctum tertium fiat almucantarat, et et] etiam F per quartum quartum, et sic deinceps, quousque residua huius medietatis almucantarat compleantur et ad centrum tabule ubi est V preveniatur. Simili ergo ratione, almucantarat alterius medietatis construuntur. Sed et ne error aliquis huius rei artificem conturbet, lectori lectori] le followed by a blank space F suam operam vigilanti industria huic artificio exhibenti, ipsorum constructionem intimare non pigritabor. In primis igitur est considerandum ubi linea E et V necnon et linea V et O interiorem transeatur transeatur] transeat F circulum. Quo considerato, uno capite regule in parte E et V E et V] om. F firmiter manente, alterum ipsam divisionem que in parte A et O linee orientali est propinquior tangat. Et ubi regula ita iacens lineam orientalem transierit, punctus leviter inprimatur. Inde vero sicut in medietate altera regula ab I versus E descendebat, sic et in hac medietate ab A versus O descendat ac ubicumque regula lineam A et V tetigerit, puncti leviter inprimantur. Quibus etiam inpressis, circinus temperetur ut sicut almucantarat alterius medietatis exarabantur, sic et huius medietatis exarentur, primum videlicet almucantarat per punctum primum necnon et duo loca ubi linea E et V et linea E et V et] om. F linea V et O interiorem secant circulum, nam utriusque medietatis almucantarat in hiis duobus locis, id est punctis, conveniunt atque in illis coniunguntur. Sed si astrolabium binarium sive ternarium sive etiam alia qualibet partitione divisum construere construere] constituere F volueris, regula ab O in I vel ab E in A tendatur. Dehinc, uno eius capite in O vel in E manente, alterum ab I versus E vel ab E versus A tot divisiones pretermittendo descendat, quota tabula fuerit nominata punctisque in linea I et V, ubi videlicet regula ipsam tetigerit, leviter inprimantur usque dum ad centrum ubi est V caput regule perducatur. Per hos enim punctos necnon per duo loca in quibus utriusque medietatis almucantarat iunguntur, ipsa almucantarat binaria seu ternaria fient circino ut predictum est coaptato. Sciendum est autem quoniam si regula duas divisiones circuli interioris pretermiserit, ipsa tabula binaria nuncupatur, si tres ternaria, si quatuor quaternaria, si quinque quinaria, si sex senaria. Et si una[m] tota[m] seu integra nominatur, ad hunc igitur modum quot divisiones regula pretermiserit, pretermiserit] pretermisit F tale nomen ipsa tabula sortietur. Idem autem preceptum almucantarat in altera medietate signandis convenit, nisi quod regula in E et A tensa tensa] trasa (?) F iaceat et ab A versus O quodlibet divisiones pretermittendo transcurrat, quousque ad lineam O caput regule perducatur. Tali namque modo ad compositionem almucantarat in in] ab F astrolabio universali remoto animi errore pervenitur. Huius itaque artificium, hec est formula.
⟨3⟩ De compositione aszmut Title om. F
De compositione vero aszmut, quantum ad generalitatem astrolabii, hanc dare regulam intendo. intendo] intendendo F Sunt enim aszmut quedam linee ad modum arcuum in ipso astrolabio consignate, consignate] F; consignite O secantes videlicet ipsa almucantarat, que etiam ad investigandum punctum rote superioris regioni alicui seu loco supereminentem multum probantur necessarie. necessarie] necesse F Nam sicut diverse regiones diversaque loca quedam propter nimiam eorum altitudinem, quedam vero propter magnam ⟨eorum⟩ infimationem variantur, sic sic] F; si O et spere celestis puncti variantur. Unde et ipsi capitales puncti possunt appellari. Quando igitur aszmut signare libuerit, ab I in E vel ab A in idem E, aut ab I in O seu ab A in idem O tendatur regula. Deinde si regula ab I in E tensa iacuerit, tunc eius uno capite firmiter in I iacente, alterum ab E versus A, tot gradus circuli interioris descendendo pretermittat quota fuerit ipsa tabula nominata. Et ubicumque regula sit, descendens lineam E et V tetigerit, puncti leviter inprimantur. Sed et si regula ab A in E tensa iacuerit, tunc ab E versus I modo supradicto decurrat. Si vero ab I in O vel ab A in idem O regula tensa fuerit, fiat similiter. His igitur punctis in linea E et V et linea V et O inpressis, circinus sic temperetur ut uno eius pede in loco ubi linea E et V interiorem transit circulum stante, alteroque punctum in eadem linea sibi propinquiorem versus V et divisionem ex utraque parte lineeque eidem proxim[is]iorem per quam videlicet caput ipsius regule prius decurrebat tangente circumductus, primum aszmut exaret. Deinde per secundum punctum et per divisiones ex utraque parte ipsius linee secundas fiat secundum aszmut, per tertias autem fiat tertium et per quartas quartum, et sic deinceps, circinum circu⟨m⟩ducendo ipsumque dilatando versus V omnia aszmut per omnes illius linee punctos perficiantur. Alterius quoque medietatis aszmut eadem ratione componuntur, nisi quod unus circini pes in parte ubi linea O et V secat circulum interiorem statuatur, et alter versus V eadem ratione aszmut exaret. Hoc igitur modo, utriusque medietatis aszmut in ipsa componuntur componuntur] componentur F tabula. Et hec est huius rei descriptio.
⟨4⟩ De compositione assavaka Title om. F
Assavaka asztorleb arabice, quod latine rete astrolabii interpretatur, sic faciendum est. Primum igitur omnium tabula ex eramine rotundissime composita et undique in quantum artifex plus plus] F; puls O potuerit bene polita fiat. Sitque eius latitudo quantum umbonis in tabula matre matre] F; mate O prius fixi exposcit capacitas, capacitas] F; expacitas O eius vero crassitudo umbonis crassitudini equabiliter equabiliter] equaliter F respondeat. His ita compositis, illa infra matrem tabulam ita quod nec huc neque illuc volui possit firmiter includatur, includatur] includitur F ac deinde per partes tetragonas equissime partiatur, ita tamen quod eius quadrifaria partitio quadrifarie umbonis partitioni in omnibus equaliter repondeat. Inde vero circinus sic temperetur ut uno eius pede in medio stante, ubi videlicet due linee per partes tetragonas prius ducte in modum crucis iunguntur, alter eius tantum dilatetur ut diametrum ipsius circuli, quem tunc in ipsa tabula construere volueris, diametro circuli minoris in matre tabula prius facti equa divisione conveniat. Hoc Hoc] F; Hic O ita previso, circulus exaretur, circulus videlicet BCDFG. Eritque B in parte A et C in parte E, in parte quoque I F ponatur et in parte O D scribatur, sed et G centrum tabule optineat. Quibus signatis, circinus dilatetur et uno eius pede in G stante, alter in retis extremitate circulum exaret, quoniam spacium a circulo interiori ad exteriorem ad quosdam gradus in una rotule medietate signandos valde erit necessarium. Deinde considerandum est que rotule medietas stellis in ipso rete ponendis et que altera foraminibus, quibus videlicet horoscopi et Solis et Lune, ceterorumque planetarum ortus et occasus, necnon et eorum loca linquenda sit. Postea vero scire convenit si mater tabula integra seu binaria sit divisa, nam secundum matris divisionem opportebit ipsum rete dividere. Si igitur dexteram rotule medietatem, id est medietatem BG et CGD, CGD] OG D F foraminibus pretaxatis relinquere volueris et si tabula integra fuerit, tende regulam de C in B vel de D in idem B, in vero uno regule capite in C vel in D immobiliter manente, alterum de B versus D aut de B versus C, duos gradus circuli interioris pretermittendo descendat, et ubicumque regula sic descendens lineam BG tetigerit, puncti leviter inprimantur. Quibus inpressis, circinus ita coaptetur ut uno eius pede in altera ipsius rotule medietate, in linea videlicet GF stante, alter de C in punctum superiorem linee, videlicet BG, atque in D circumductus, semicirculum exaret, qui scilicet in modum unius almucantarat erit formatus. Postea circinus dilatetur et in linea GF, ut superius, eius unus pes ponatur et alius de C in punctum a superiori puncto secundum in linea, videlicet BG, ac inde ad D circumducatur, ut et alter semicirculus construatur. Et tali modo per punctos in linea BG prius inpressos et per CD loca unus pes circini semicirculos exaret quousque omnes puncti consumantur, alter vero pes circini in linea GF in loco convenienti maneat. Si vero quantitas quantitas] pars F astrolabii talis occurrerit, occurrerit] occurretur F ut linea GF ad pedem circini qui in ea figi debet non possit sufficere, ipsa tunc linea extra omnes circulos quantum necesse fuerit protendatur, ac deinde, secundum quod predictum est, fiat operatio. Eodem igitur modo, si in medietate altera hec hec] om. F fieri libuerit, fiant, et ista medietas stellis in ipso rete locandis relinquatur. Illud etiam pretermittendum non est quod si tabula binaria vel ternaria seu quaterna⟨ria⟩ divisa fuerit, regula ad punctos in linea BG inpressuros, uno eius eius] cuius F capite in C vel in D manente, ut iam predictum est, bis ipsius tabule quantitatem pretermittat. Verbi gratia. Si tabula binaria fuerit (de integra enim iam satis dictum est), uno capite regule in C vel in D manente, alterum in circulo ipius rotule interiori IIII gradus pretermittat; et si ternaria fuerit, VI; si vero quaternaria, VIII; et si quinaria, X; quod si senaria extiterit, extiterit] constiterit F XII gradus pretermittat, est enim hec huius circuli medietas. Hii etiam semicirculi similitudinem almucantarat unius medietatis matris tabule retinent et in locis duobus veluti ipsa coniunguntur. Inde vero uno capite regule in F manente, alterum de C versus G ac etiam de D versus G, G] B F duos interioris circuli gradus pretermittendo descendat. Et ubi regula sic descendens lineam CG et DG tetigerit, puncti inprimantur. Quibus etiam inpressis, circinus sic temperetur ut eius uno pede extra circulos in linea CG stante, alter gradum ab C secundum in parte, videlicet CB, tangens, circumducatur, quousque lineam lineam] om. F CG pertingat. Inde vero duos gradus circuli interioris pretermittendo versus B atque punctos linee CG tangendo, circinus transcurrat usque dum ad ipsum G G] B F circinus perveniat. In altera quoque medietate, que videlicet est DG, duos gradus de D in B dimittendo et punctos in linea DG tangendo modo predicto circinus transcurrat. Erunt namque hee linee formate ad similitudinem medietatis aszmut, secantes videlicet semicirculos, qui etiam ad similitudinem almucantarat in ipso rete preformantur. preformantur] informantur F His igitur omnibus ordine completis, omnes ille particule, que videlicet iacent inter semicirculos et lineas ipsos ipsos] ispas F resecantes, artificiose auferantur, ita tamen ne aliqua linearum ullatenus auferendo dampnetur. Quibus ablatis, remanebunt ibi foramina quorum superius fecimus mentionem, quorum scilicet quedam quedam] F; quodam O fere fere] om. F remanebunt quadrata, quedam vero minime. Hec etiam pretermittendum non est quod licet tabula integra, seu alia qualibet qualibet] quelibet F partitione sit divisa, in ablatione predictarum partium linea BG nullatenus auferatur, quoniam in uno ipsius linee capite, ibi, videlicet ubi G ponitur, ipsa perforabitur. Eritque illud foramen ad alkurti, alkurti] F; uncertain reading (alkurti? alkurri? alkum?), which seems to have been corrected O id est clavum, totam tabulam cum illis omnibus que sibi attinent constringentem valde necessarium.
⟨5⟩ De compositione stellarum fixarum ⟨in⟩ rete Title om. F
Altera autem tabule medietas, que scilicet stellis in ipso rete rete] F; reto O collocandis est dimittenda, est dimittenda] om. F hac construitur ratione. Enumeratis ergo ergo] quoque F quinque quinque] quinte F ⟨gradibus⟩ gradibus] W; om. OF umbonis, ex parte videlicet CD, regula regula] regulam F tendatur de puncto scilicet C et et] om. F super lineam GF in punctum D D] W; De (unclear) O; DE (unclear) F ut quedam fiat ibi linea. Et tunc erit in tabula wakadib, id est virgula, quinque gradus in latitudine optinens, que, etiam in CCCLX partes equaliter divisa, ad latitudines stellarum in astrolabio figendarum figendarum] signandorum F computandas probatur necessaria. Postea vero ex utraque parte linee FG duo gradus et XXX minuta computentur. Quibus computatis, due linee construantur construantur] construuntur F regulariter ex utraque, scilicet parte linee FG, de parte scilicet F versus G. Quibus constructis, erit ibi alia virgula descendens ab F in G, que, etiam in CLXXX partes rectissime divisa, ad longitudines predictarum stellarum computandas multum erit necessaria. Hec quoque virgula, sicut et alia, V gradus habet in latitudine. Quando igitur aliquam stellam in astrolabio locare volueris, ipsius stelle longitudo, necnon et eius latitudo, per canones certos querantur. Quibus inventis memorieque commendatis, si eius longitudinem primum in tabula signare volueris, tot gradus in virgula longitudinis ab umbone versus centrum tabule numerentur quot quot] quod F antea per canones in eius longitudine inventi fuerant. Eodem quoque modo in illius latitudine, in virgula scilicet latitudinis, agendum est. In quibuscumque ergo ergo] om. F gradibus longitudinis, scilicet et latitudinis, numerus computationis computationis] compuctionis F finitus fuerit, ab illis due linee ducantur regulariter quousque una earum alteram resecet, alteram resecet] altera reservet F nam et in earum resecatione caput ipsius stelle dimittendum erit. Hec autem que dicta sunt platice diximus que etiam nunc. The rest of the page (about two thirds) is blank except for notes or pen trials and the figure O.
⟨6⟩ De compositione zodiaci Title om. F
His itaque omnibus breviter explicatis, ad aliud sumatur exordium, videlicet ut de zodiaco in astrolabio generali componendo, licet breviter, sufficient⟨er⟩ tamen, disseramus, disseramus] deseramus F ut et istius libri disciplina artifex astronomus ad plenum imbuatur. Cum ergo nonnisi duo astrolabiorum sint genera, universale videlicet et particulare, primum scire convenit quoniam zodiacus circulus non uno eodemque in utroque potest signari. Nam si ipsum ipsum] ipsam F in astrolabio universali describere voluerit, in ipsa matre tabula inter almucantarat et aszmut ipsum debet describere. Si quis autem astrolabium particulare facere voluerit, circulus zodiacus in ipsa retis tabula est signandus, quod quare sic eveniat si quis investigare voluerit, librum meum Almagesti perlegat, quoniam in ipso fontem uberiore⟨m⟩ uberiore⟨m⟩] id est affluentiorem add. sup. lin. O de causa huius rei potare poterit. Nos vero ad inceptum redeamus. Supradictis igitur rationibus rationibus] sermonibus F almucantarat necnon et aszmut in matre tabula constructis, linea, que videlicet ab A per V in I deducta, matrem tabulam quasi diametrum per duo media dividit, consideretur. Qua considerata, in ipsius parte superiori, videlicet atque inferiori, decem umbonis gradus computentur. Quibus etiam computatis, ipsa aszmut denario gradui ex utraque parte prefate linee in ipso umbone signato respondentia consideranda erunt. Quibus consideratis, consideratis] considerandis F in spatiolis sibi propinquioribus ex parte centri, inter aszmut videlicet et almucantarat, a centro tabule versus umbonem inchoando circulus zodiacus intelligendus est. In inferiori quoque parte predicte linee iuxta prefatum aszmut in spatiolo, scilicet linee EVO propinquiore ex parte A, Aries primum signabitur, et post illum in eodem ordine versus umbonem Taurus signetur, atque post hunc Gemini. His itaque inscriptis, in superiori parte AVI AVI] A, V et I F iuxta congruum aszmut in directo scilicet Arietis, Cancer signetur, et post ipsum aszmut in directo videlicet Tauri, Leo ponatur, atque in directo Geminorum, Virgo. Postea vero altera parte linee EVO in parte videlicet occidentali in ordine Cancri, Leonis et Virginis, Libra, Scorpio atque Sagittarius scribantur a centro tabule versus umbonem procedendo. In inferiori quoque parte eiusdem linee, in linee in] om. F ordine videlicet Arietis, Tauri et Geminorum, atque in directo Libre, Scorpionis et Sagittarii, tria signa residua, id est Capricornus, Aquarius et Piscis describantur. Hoc tamen addito, quoniam quoniam] quod (but uncertain reading) F hec tria signa non eo modo quo et alia scribuntur scribi debent, nam Capricornus iuxta umbonem in directo Sagittarii et Aquarius in directo Scorpii et Piscis in directo Libre scribatur, ut hoc modo omnia XII signa in universali astrolabio disponantur. Sed pretermittendum non est quin quin] quando F unumquodque signorum tot almucantarat occupet quota fuerit ipsa tabula nominata. Exempli gratia. Si tabula integra fuerit, unumquodque signum XXX almucantarat occupet, sunt namque in utraque tabule medietate XC almucantarat, que videlicet propter tabule quantitatem abbreviandam abbreviandam] abrevianda F sive computandi facilitatem in ipsorum constructione quandoque quandoque] quando F minuuntur. Minuuntur namque ipsa almucantarat per medium et tunc tabula binaria nominatur, sit quoque et per tertiam nonagenarii numeri et vocatur ternaria, et per quartam dicitur quaternaria, per quintam quinaria, per sextam senaria. Sed quomodo in eorum compositione minui debeant, superius satis iam dictum est. Ob hoc igitur, iuxta quod tabula nominata sortita fuerit, ipsa almucantarat XII signis dimittenda erunt, hoc igitur de zodiaco ad presens dixisse sufficiant. sufficiant] sufficiat F
Ecce qualiter in hac formula signa ipsa XII disponuntur. disponuntur] componuntur F Est namque eorum hoc dispositio non secundum ipsorum obliquationem, verum etiam secundum ortus sui rectitudinem in ipso circulo equinoctiali, qui videlicet nec dextrorsum neque sinistrorsum neque sinistrorsum] om. F ulla declinat quantitate. Est etiam et alia eorum dispositio, que scilicet ipsorum obliquitati convenit, iuxta quam videlicet ipsa in astrolabio particulari disponuntur, que satis enucleabitur cum de compositione astrolabii particularis tractare ceperimus, nam et tunc de utriusque astrolabii antica antica] antiqua F planitie que dorsum dorsum] deorsum F astrolabii a quibusdam dicitur, cum una eademque utrique conveniat ad plenum dicetur.
Explicit liber Ptolomei de compositione astrolabii universalis quem scilicet ⟨Robertus Cestrensis⟩ in civitate Londonie ex Arabico in Latinum transtulit, era millesima centesima LXXXV.