PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Pseudo-Ptolemy, Liber de compositione universalis astrolabii

Oxford, BL, Digby 40 · 2r

Facsimile

to pro astrolabii integritate melior erit. Hec autem tabula quinque vocalium inpressione iuxta quadrifariam rectissime partitionem signetur, ita scilicet quod in eius parte dextera A litera inprimatur et in parte sinistra I, sed et in parte eius anteriori E litera scribatur et in posteriori O. Huius vero tabule almerke, almerke] almerket F quod latine centrum dicitur, V vocalis ostendat. Aliis IIII vocalibus secundum rectissimam divisionem, uti uti] ut F predictum est, prius inscriptis, quibus omnibus ordine constructis, ducantur due linee rectissime in modum crucis extense, quarum una una] om. F videlicet in A incipiat et per V transiens in I terminetur, altera vero ab E per V in O tendatur. Post hec vero, sciendum est quoniam in ea parte tabule in qua A inprimitur, almiserech, id est oriens, intelligitur. In ipsius vero nadhyr, nadhyr] nadayr F id est opposito, ubi I inscribitur, almaghrib, id est occidens, queratur. Pars vero anterior ubi et E scripta sedet, szemilie, id est septemtrionem, demonstrat. Pars quoque tabule posterior, ubi et O ponitur, genubi, id est meridiem, ostendit. Hec actenus, sed et in parte septemtrionali extra circulum exteriorem quedam supereminentiola supereminentiola] super ennentiola F ad ansam componendam, per quam videlicet cum necesse fuerit suspendatur astrolabium, dimittatur. Nam et in ipsa ansa due armille concathenate formari debent, una scilicet quarum sit rotunda, altera in alteram reflexa, et cum quodam clavo volubiliter ad ansam constricta. constricta] constricto F His ita compositis, uno pede athebith, id est circini, in V litera manente, alteroque circini pede circumducto, circulus exaretur, qui videlicet tota tabule quantitate sit, angustior quantum latitudo ipsius umbonis in ipsa matre tabula solidandi exposcet, qui Qui] Quoniam F etiam altior elevatus et per partes CCCLX equaliter divisus ad solum assavaka, id est rete, rete] recte F infra se continendum erit necessarius. Sed et hoc pretermittendum non est quin umbonis quadrifaria divisio quadrifarie divisioni ipsius matris tabule rectissime respondeat. Quibus constructis circinus angustetur. Quo etiam angustato, eiusque uno