PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Pseudo-Ptolemy, Liber de compositione universalis astrolabii

Oxford, BL, Digby 40 · 1v

Facsimile

omnino perfectus esse non potest. De motu globoso etiam hoc addunt quoniam omne corpus motum naturaliter suscipiens ipsa omnium rerum natura generalior secundum ipsius corporis formam motum sibi indidit naturalem, unde et tota mundi machina formam globi suscipiens motu globoso atque frequenti inenarrabili celeritate convolvitur, convolvitur] evolvitur F licet lineis et circulus quedam eius partes linealiter linealiter] lineariter F atque quasi quodam ambitu deferantur. Omnis enim linea, pars circuli atque omnis circulus, pars globi sine aliqua dubitatione percipitur. Punctus vero omnium est prima et principalior origo indivisibilis. Corpus igitur globosum corpus perfectum est, igitur et eius naturalis motus est perfectus. Hoc idem etiam Aristotiles in Libro celi et mundi de motu affirmat. Dicit enim quoniam motus duo sunt, perfectus scilicet et inperfectus, sed motus perfectus nonnisi unus reperitur, id est globosus. Imperfecti vero motus sunt VII, motus scilicet anterior et motus posterior, motus quoque dexter et motus sinister, susum et iusum, et motus circularis. Sed quoniam omnes hii motus sunt lineares, eos omnes in sui natura motum unum appellat. Quoniam igitur in mundi spera et motus perfectus et motus imperfectus diversis apparet rotationibus rotationibus] unclear (rationibus?) F eius motus imperfectus, qui et circularis est, in duos motus iterum subdividitur, id est in motum generalem et in motum specialem. Generale vero mundi motum appello motum firmamenti circularem quantum scilicet ad totum mundum. Specialem vero eius ipsius motum circularem, quantum ad diversa loca et climata. Quapropter ergo duo fiunt ex eramine instrumenta, quorum unum fit generale et alium speciale, et per generale motus mundi generalis et et] om. F per speciale motus ipsius mundi specialis absque omni errore a docto artifice perpenditur. Explicit prologus. Incipit liber. Explicit prologus. Incipit liber] om. F

⟨1⟩

Sit Sit] Fit F igitur mater tabula, astrolabii videlicet generalis, ex eramine rotundissime composita ac in quantum auctor magis potuerit, undique bene polita, que scilicet quanto maior fuerit tan