PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Pseudo-Ptolemy, Liber de compositione universalis astrolabii

Oxford, BL, Digby 40 · 4r

Facsimile

⟨3⟩ De compositione aszmut Title om. F

De compositione vero aszmut, quantum ad generalitatem astrolabii, hanc dare regulam intendo. intendo] intendendo F Sunt enim aszmut quedam linee ad modum arcuum in ipso astrolabio consignate, consignate] F; consignite O secantes videlicet ipsa almucantarat, que etiam ad investigandum punctum rote superioris regioni alicui seu loco supereminentem multum probantur necessarie. necessarie] necesse F Nam sicut diverse regiones diversaque loca quedam propter nimiam eorum altitudinem, quedam vero propter magnam ⟨eorum⟩ infimationem variantur, sic sic] F; si O et spere celestis puncti variantur. Unde et ipsi capitales puncti possunt appellari. Quando igitur aszmut signare libuerit, ab I in E vel ab A in idem E, aut ab I in O seu ab A in idem O tendatur regula. Deinde si regula ab I in E tensa iacuerit, tunc eius uno capite firmiter in I iacente, alterum ab E versus A, tot gradus circuli interioris descendendo pretermittat quota fuerit ipsa tabula nominata. Et ubicumque regula sit, descendens lineam E et V tetigerit, puncti leviter inprimantur. Sed et si regula ab A in E tensa iacuerit, tunc ab E versus I modo supradicto decurrat. Si vero ab I in O vel ab A in idem O regula tensa fuerit, fiat similiter. His igitur punctis in linea E et V et linea V et O inpressis, circinus sic temperetur ut uno eius pede in loco ubi linea E et V interiorem transit circulum stante, alteroque punctum in eadem linea sibi propinquiorem versus V et divisionem ex utraque parte lineeque eidem proxim[is]iorem per quam videlicet caput ipsius regule prius decurrebat tangente circumductus, primum aszmut exaret. Deinde per secundum punctum et per divisiones ex utraque parte ipsius linee secundas fiat secundum aszmut, per tertias autem fiat tertium et per quartas quartum, et sic deinceps, circinum circu⟨m⟩ducendo ipsumque dilatando versus V omnia aszmut per omnes illius linee punctos perficiantur. Alterius quoque medietatis aszmut eadem ratione componuntur, nisi quod unus circini pes in parte ubi linea O et V secat circulum interiorem statuatur, et alter versus V eadem ratione