in parte videlicet occidentali in ordine Cancri, Leonis et Virginis, Libra, Scorpio atque Sagittarius scribantur a centro tabule versus umbonem procedendo. In inferiori quoque parte eiusdem linee, in linee in] om. F ordine videlicet Arietis, Tauri et Geminorum, atque in directo Libre, Scorpionis et Sagittarii, tria signa residua, id est Capricornus, Aquarius et Piscis describantur. Hoc tamen addito, quoniam quoniam] quod (but uncertain reading) F hec tria signa non eo modo quo et alia scribuntur scribi debent, nam Capricornus iuxta umbonem in directo Sagittarii et Aquarius in directo Scorpii et Piscis in directo Libre scribatur, ut hoc modo omnia XII signa in universali astrolabio disponantur. Sed pretermittendum non est quin quin] quando F unumquodque signorum tot almucantarat occupet quota fuerit ipsa tabula nominata. Exempli gratia. Si tabula integra fuerit, unumquodque signum XXX almucantarat occupet, sunt namque in utraque tabule medietate XC almucantarat, que videlicet propter tabule quantitatem abbreviandam abbreviandam] abrevianda F sive computandi facilitatem in ipsorum constructione quandoque quandoque] quando F minuuntur. Minuuntur namque ipsa almucantarat per medium et tunc tabula binaria nominatur, sit quoque et per tertiam nonagenarii numeri et vocatur ternaria, et per quartam dicitur quaternaria, per quintam quinaria, per sextam senaria. Sed quomodo in eorum compositione minui debeant, superius satis iam dictum est. Ob hoc igitur, iuxta quod tabula nominata sortita fuerit, ipsa almucantarat XII signis dimittenda erunt, hoc igitur de zodiaco ad presens dixisse sufficiant. sufficiant] sufficiat F