⟨6⟩ De compositione zodiaci Title om. F
His itaque omnibus breviter explicatis, ad aliud sumatur exordium, videlicet ut de zodiaco in astrolabio generali componendo, licet breviter, sufficient⟨er⟩ tamen, disseramus, disseramus] deseramus F ut et istius libri disciplina artifex astronomus ad plenum imbuatur. Cum ergo nonnisi duo astrolabiorum sint genera, universale videlicet et particulare, primum scire convenit quoniam zodiacus circulus non uno eodemque in utroque potest signari. Nam si ipsum ipsum] ipsam F in astrolabio universali describere voluerit, in ipsa matre tabula inter almucantarat et aszmut ipsum debet describere. Si quis autem astrolabium particulare facere voluerit, circulus zodiacus in ipsa retis tabula est signandus, quod quare sic eveniat si quis investigare voluerit, librum meum Almagesti perlegat, quoniam in ipso fontem uberiore⟨m⟩ uberiore⟨m⟩] id est affluentiorem add. sup. lin. O de causa huius rei potare poterit. Nos vero ad inceptum redeamus. Supradictis igitur rationibus rationibus] sermonibus F almucantarat necnon et aszmut in matre tabula constructis, linea, que videlicet ab A per V in I deducta, matrem tabulam quasi diametrum per duo media dividit, consideretur. Qua considerata, in ipsius parte superiori, videlicet atque inferiori, decem umbonis gradus computentur. Quibus etiam computatis, ipsa aszmut denario gradui ex utraque parte prefate linee in ipso umbone signato respondentia consideranda erunt. Quibus consideratis, consideratis] considerandis F in spatiolis sibi propinquioribus ex parte centri, inter aszmut videlicet et almucantarat, a centro tabule versus umbonem inchoando circulus zodiacus intelligendus est. In inferiori quoque parte predicte linee iuxta prefatum aszmut in spatiolo, scilicet linee EVO propinquiore ex parte A, Aries primum signabitur, et post illum in eodem ordine versus umbonem Taurus signetur, atque post hunc Gemini. His itaque inscriptis, in superiori parte AVI AVI] A, V et I F iuxta congruum aszmut in directo scilicet Arietis, Cancer signetur, et post ipsum aszmut in directo videlicet Tauri, Leo ponatur, atque in directo Geminorum, Virgo. Postea vero altera parte linee EVO