PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Pseudo-Ptolemy, Liber de compositione universalis astrolabii

Oxford, BL, Digby 40 · 5v

Facsimile

secundum in linea, videlicet BG, ac inde ad D circumducatur, ut et alter semicirculus construatur. Et tali modo per punctos in linea BG prius inpressos et per CD loca unus pes circini semicirculos exaret quousque omnes puncti consumantur, alter vero pes circini in linea GF in loco convenienti maneat. Si vero quantitas quantitas] pars F astrolabii talis occurrerit, occurrerit] occurretur F ut linea GF ad pedem circini qui in ea figi debet non possit sufficere, ipsa tunc linea extra omnes circulos quantum necesse fuerit protendatur, ac deinde, secundum quod predictum est, fiat operatio. Eodem igitur modo, si in medietate altera hec hec] om. F fieri libuerit, fiant, et ista medietas stellis in ipso rete locandis relinquatur. Illud etiam pretermittendum non est quod si tabula binaria vel ternaria seu quaterna⟨ria⟩ divisa fuerit, regula ad punctos in linea BG inpressuros, uno eius eius] cuius F capite in C vel in D manente, ut iam predictum est, bis ipsius tabule quantitatem pretermittat. Verbi gratia. Si tabula binaria fuerit (de integra enim iam satis dictum est), uno capite regule in C vel in D manente, alterum in circulo ipius rotule interiori IIII gradus pretermittat; et si ternaria fuerit, VI; si vero quaternaria, VIII; et si quinaria, X; quod si senaria extiterit, extiterit] constiterit F XII gradus pretermittat, est enim hec huius circuli medietas. Hii etiam semicirculi similitudinem almucantarat unius medietatis matris tabule retinent et in locis duobus veluti ipsa coniunguntur. Inde vero uno capite regule in F manente, alterum de C versus G ac etiam de D versus G, G] B F duos interioris circuli gradus pretermittendo descendat. Et ubi regula sic descendens lineam CG et DG tetigerit, puncti inprimantur. Quibus etiam inpressis, circinus sic temperetur ut eius uno pede extra circulos in linea CG stante, alter gradum ab C secundum in parte, videlicet CB, tangens, circumducatur, quousque lineam lineam] om. F CG pertingat. Inde vero duos gradus circuli interioris pretermittendo versus B atque punctos linee CG tangendo, circinus transcurrat usque dum ad ipsum G G] B F circinus perveniat. In altera quoque medietate, que videlicet est DG, duos gradus de D in B dimittendo et punctos in linea DG tangendo