PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Pseudo-Ptolemy, Liber de compositione universalis astrolabii

Oxford, BL, Digby 40 · 6r

Facsimile

modo predicto circinus transcurrat. Erunt namque hee linee formate ad similitudinem medietatis aszmut, secantes videlicet semicirculos, qui etiam ad similitudinem almucantarat in ipso rete preformantur. preformantur] informantur F His igitur omnibus ordine completis, omnes ille particule, que videlicet iacent inter semicirculos et lineas ipsos ipsos] ispas F resecantes, artificiose auferantur, ita tamen ne aliqua linearum ullatenus auferendo dampnetur. Quibus ablatis, remanebunt ibi foramina quorum superius fecimus mentionem, quorum scilicet quedam quedam] F; quodam O fere fere] om. F remanebunt quadrata, quedam vero minime. Hec etiam pretermittendum non est quod licet tabula integra, seu alia qualibet qualibet] quelibet F partitione sit divisa, in ablatione predictarum partium linea BG nullatenus auferatur, quoniam in uno ipsius linee capite, ibi, videlicet ubi G ponitur, ipsa perforabitur. Eritque illud foramen ad alkurti, alkurti] F; uncertain reading (alkurti? alkurri? alkum?), which seems to have been corrected O id est clavum, totam tabulam cum illis omnibus que sibi attinent constringentem valde necessarium.

⟨5⟩ De compositione stellarum fixarum ⟨in⟩ rete Title om. F

Altera autem tabule medietas, que scilicet stellis in ipso rete rete] F; reto O collocandis est dimittenda, est dimittenda] om. F hac construitur ratione. Enumeratis ergo ergo] quoque F quinque quinque] quinte F ⟨gradibus⟩ gradibus] W; om. OF umbonis, ex parte videlicet CD, regula regula] regulam F tendatur de puncto scilicet C et et] om. F super lineam GF in punctum D D] W; De (unclear) O; DE (unclear) F ut quedam fiat ibi linea. Et tunc erit in tabula wakadib, id est virgula, quinque gradus in latitudine optinens, que, etiam in CCCLX partes equaliter divisa, ad latitudines stellarum in astrolabio figendarum figendarum] signandorum F computandas probatur necessaria. Postea vero ex utraque parte linee FG duo gradus et XXX minuta computentur. Quibus computatis, due linee construantur construantur] construuntur F regulariter ex utraque, scilicet parte linee FG, de parte scilicet F versus G. Quibus constructis, erit ibi alia virgula descendens ab F in G, que, etiam in CLXXX partes rectissime divisa, ad longitudines predictarum stellarum computandas multum erit necessaria. Hec quoque virgula, sicut et alia, V gradus habet in latitudine. Quando igitur aliquam stellam in astrolabio locare volueris, ipsius stelle longitudo, necnon et eius latitudo, per canones certos querantur. Quibus inven