tatis exarentur, primum videlicet almucantarat per punctum primum necnon et duo loca ubi linea E et V et linea E et V et] om. F linea V et O interiorem secant circulum, nam utriusque medietatis almucantarat in hiis duobus locis, id est punctis, conveniunt atque in illis coniunguntur. Sed si astrolabium binarium sive ternarium sive etiam alia qualibet partitione divisum construere construere] constituere F volueris, regula ab O in I vel ab E in A tendatur. Dehinc, uno eius capite in O vel in E manente, alterum ab I versus E vel ab E versus A tot divisiones pretermittendo descendat, quota tabula fuerit nominata punctisque in linea I et V, ubi videlicet regula ipsam tetigerit, leviter inprimantur usque dum ad centrum ubi est V caput regule perducatur. Per hos enim punctos necnon per duo loca in quibus utriusque medietatis almucantarat iunguntur, ipsa almucantarat binaria seu ternaria fient circino ut predictum est coaptato. Sciendum est autem quoniam si regula duas divisiones circuli interioris pretermiserit, ipsa tabula binaria nuncupatur, si tres ternaria, si quatuor quaternaria, si quinque quinaria, si sex senaria. Et si una[m] tota[m] seu integra nominatur, ad hunc igitur modum quot divisiones regula pretermiserit, pretermiserit] pretermisit F tale nomen ipsa tabula sortietur. Idem autem preceptum almucantarat in altera medietate signandis convenit, nisi quod regula in E et A tensa tensa] trasa (?) F iaceat et ab A versus O quodlibet divisiones pretermittendo transcurrat, quousque ad lineam O caput regule perducatur. Tali namque modo ad compositionem almucantarat in in] ab F astrolabio universali remoto animi errore pervenitur. Huius itaque artificium, hec est formula.