pede in V litera ut superius posito, alteroque circumducto, alter statuatur circulus, qui videlicet tantum a circulo prius facto quantum primus a matris extremitate superatur. Dehinc interior circulus in CCCLX partes partes] perpartes F rectissime dividatur, signaque in ipso leviter inprimantur, inprimantur] exprimantur F quibus videlicet predicte divisione facilius possint agnosci. Horum igitur omnium que diximus, hec est subiecta descriptio.
⟨2⟩ De compositione almukantarat Title om. F; almukantarat] corr. ex almikantarat O
Almukhantarath Almukhantarath] corr. ex Almukhantarath O autem, que videlicet linee cotidiane progressionis Solis dicuntur, hac ratione construi construi] constitui F debent. Cum igitur ad id intendetur, numerus astrolabii ad presens componendi considerandus est. Numerum autem dico per quem ipsa nominabitur nominabitur] nominabit F tabula, nam et astrolabium generale sicut speciale, integrum sive binarium sive ternarium seu etiam qualibet alia partitione construi potest. Si igitur astrolabium integrum construere volueris, capite regule in parte O, ubi videlicet linea meridionalis interiorem secat circulum, immobiliter manente, alterum vero regule caput unam ex divisionibus in circulo interiori prius signatis pro