tamen quod eius quadrifaria partitio quadrifarie umbonis partitioni in omnibus equaliter repondeat. Inde vero circinus sic temperetur ut uno eius pede in medio stante, ubi videlicet due linee per partes tetragonas prius ducte in modum crucis iunguntur, alter eius tantum dilatetur ut diametrum ipsius circuli, quem tunc in ipsa tabula construere volueris, diametro circuli minoris in matre tabula prius facti equa divisione conveniat. Hoc Hoc] F; Hic O ita previso, circulus exaretur, circulus videlicet BCDFG. Eritque B in parte A et C in parte E, in parte quoque I F ponatur et in parte O D scribatur, sed et G centrum tabule optineat. Quibus signatis, circinus dilatetur et uno eius pede in G stante, alter in retis extremitate circulum exaret, quoniam spacium a circulo interiori ad exteriorem ad quosdam gradus in una rotule medietate signandos valde erit necessarium. Deinde considerandum est que rotule medietas stellis in ipso rete ponendis et que altera foraminibus, quibus videlicet horoscopi et Solis et Lune, ceterorumque planetarum ortus et occasus, necnon et eorum loca linquenda sit. Postea vero scire convenit si mater tabula integra seu binaria sit divisa, nam secundum matris divisionem opportebit ipsum rete dividere. Si igitur dexteram rotule medietatem, id est medietatem BG et CGD, CGD] OG D F foraminibus pretaxatis relinquere volueris et si tabula integra fuerit, tende regulam de C in B vel de D in idem B, in vero uno regule capite in C vel in D immobiliter manente, alterum de B versus D aut de B versus C, duos gradus circuli interioris pretermittendo descendat, et ubicumque regula sic descendens lineam BG tetigerit, puncti leviter inprimantur. Quibus inpressis, circinus ita coaptetur ut uno eius pede in altera ipsius rotule medietate, in linea videlicet GF stante, alter de C in punctum superiorem linee, videlicet BG, atque in D circumductus, semicirculum exaret, qui scilicet in modum unius almucantarat erit formatus. Postea circinus dilatetur et in linea GF, ut superius, eius unus pes ponatur et alius de C in punctum a superiori puncto