PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Pseudo-Ptolemy, Liber de compositione universalis astrolabii

Oxford, BL, Digby 40 · 3r

Facsimile

pinquiorem, videlicet line occidentali in parte I et E, tangat. Et ubi regula sic posita lineam occidentalem, id est lineam I et V, tetigerit, punctus leviter imprimatur. Postea vero idem caput regule versus E descendat atque semper semper] super F unam ex divisionibus seriatim pretermittat usque dum ad ipsam lineam E, que scilicet septemtrionalis est, ipsum caput regule perveniat, alterum vero caput regule ubi superius iam dictum est immobiliter remaneat. Hoc ita facto, ubicumque regula sic descendens lineam occidentalem tetigerit, puncta leviter inprimantur. inprimantur] inprimatur F Quibus inpressis, circinus ita temperetur ut uno eius pede inter inter] intra F V et A, in linea videlicet orientali, posito, alter ex eo loco ubi linea meridionalis in parte O interiorem circulum secat per primum punctum line, videlicet I et V, ad locum ubi etiam linea V et E eundem circulum secat interiorem circumducatur. Quo circumducto, fiet primum almucantarat. almucantarat] corr. ex almicantarat O Secundum vero almucantarat almucantarat] corr. ex almicantarat O ad modum prioris fiat. Hoc etiam addito, ut circinus punctum secundum in eadem linea I et V inpressum tangat, ad hunc modum per tertium punctum tertium fiat almucantarat, et et] etiam F per quartum quartum, et sic deinceps, quousque residua huius medietatis almucantarat compleantur et ad centrum tabule ubi est V preveniatur. Simili ergo ratione, almucantarat alterius medietatis construuntur. Sed et ne error aliquis huius rei artificem conturbet, lectori lectori] le followed by a blank space F suam operam vigilanti industria huic artificio exhibenti, ipsorum constructionem intimare non pigritabor. In primis igitur est considerandum ubi linea E et V necnon et linea V et O interiorem transeatur transeatur] transeat F circulum. Quo considerato, uno capite regule in parte E et V E et V] om. F firmiter manente, alterum ipsam divisionem que in parte A et O linee orientali est propinquior tangat. Et ubi regula ita iacens lineam orientalem transierit, punctus leviter inprimatur. Inde vero sicut in medietate altera regula ab I versus E descendebat, sic et in hac medietate ab A versus O descendat ac ubicumque regula lineam A et V tetigerit, puncti leviter inprimantur. Quibus etiam inpressis, circinus temperetur ut sicut almucantarat alterius medietatis exarabantur, sic et huius medie