sunt planetae dominanti signo fratrum, benevolentiam mutuam animosque fraternos tribuunt, si parti quoque fortunae, vitae fortunarumque communicationem; si in signis extiterint nulla necessitudine coniunctis aut contrarium dictis acciderit, contentiosos et invidos atque omnino sibi mutuo insidiantes. Quod reliquum est, si quis de singulis curiosam indagationem instituat, is tanquam horoscopum ponens largitoris planetae locum reliqua non secus ac in genituris perquirat.
〈Commentarius〉
Quam altus sit sensus Ptolemaei, qui non animadvertit non intelliget mulier si filium debet parere novem mensibus indiget unde poeta:
matris longa decem tulerunt fastidia menses.
Propterea valde exiguus est numerus uterinorum, si ad patrimos filios comparentur. Unde etiam terini Luna vel Venere indigent, cum patrimi etiam a Sole et Saturno significentur, quoniam hi nullo labore, sed uno suctu generantur, adeo ut plerique etiam patri ignoti sint. Itaque cum innumeri sint et incerti de illis ars astronomica esse non potest. Assumit igitur planetam significatorem matris tempori congruentem tanquam causam quod prolem generet, matris autem proles frater uterinus est aut soror nati. Medium vero coeli quod particeps sit omnium rerum magnarum, quae nato iunguntur. Porro talem significatorem qui tempori congruit Haiz Arabes vocant.
Iuxta ergo decreta tradita de parentum genesi invenienda superius, si sit diurna genitura, ponemus Venerem pro loco ascendentis, si nocturna Lunam, et erigemus figuram duodecim domorum ut dictum est, iuxta tui loci tabulas. Exemplum ponamus in octava genitura, quale vides in figura ibi matris, cum Saturnus sit in opposito medii coeli, occidit omnes fratres, tum sorores. Et videbatur quod superesse possit una filia ex sextili Lunae, in Capricorno, sed mortua est in peste, et ideo non apparuit indicii futuri. Vel die quod undecimus locus non dat filias, sed solus decimus, itaque reducemus figuram illam ad hanc magis explicatam, in qua vides multos significari filios, et filias Lunam, duas filias Iovem, unum Venerem, et Mercurium singulos et ita fuerunt quinque et nullus supervixit ob causam dictam.
Si igitur cum significatore planeta Iuppiter aut Venus configurantur, multos natus habebit fratres et si ipsi fuerint in bicorporeis duplicabunt numerum, nam qui nullum aut unum tantum, aut duos habuerit fratres uterinos, artificiosa coniectura deprehendere licet, supra hunc numerum quod plures habeat aut valde multos, dicere sufficit, ne inaniter perscrutando, vanus habearis. Regula enim una generalis est, mater prolifica, in utero non habens, cum viro prolifico concumbens, hora congruente nativitati utriusque per viam progressus signorum in annis, mensibus, diebus et horis, generat, seu concipit. Ex quo patet quod foecunda mulier semel in anno si nihil desit parere potest. Vir autem quingentos cum quingentis mulieribus foecundis oportuno tempore concumbens uno in anno posset generare. Patritius quidam e Besuntino senatu, novem in uno mense filios habuisse consessus est, dum simul apud Ioannem Casanatum medicum Hispanum pranderemus. Ab ancillis quatuor, a nutricibus alios totidem, unum ab uxore. Igitur bicorporea signa