quam lineam cadat singulo die, naturamque temporis et qualitatem, quam ventus ille in regione tua producit, in adversa linea flabelli colloca sub proprio vento. Veluti si flabellum super lineam Libanoti extendatur, fiatque serenitas magna cum frigore describes in adversa linea, quae est Aquilonis venti serenitas magna cum frigore. Nec te fallere poterit si singulorum ventorum ter, vel quater effectus observaveris, quod facile in uno anno fiet, sed cave ne multorum ventorum effectus pro unius tantum ascribas. Sic enim fiet ut Boream aliquando pluviosum esse existimes. Porro qualitates temporum sunt una de viginti quas a latere vides. Quod si tempora sint inconstantia, raro quidem ex uno vento, id contingit ex pluribus, diligenter adnotandum seorsum, ut tandem noveris non solum effectus ventorum simplices, sed et compositos. De his autem in libris De rerum varietate dictum est. Quo vero ad usum spectat astrologi, in figuris ita facere decet, sit gratia exempli Iuppiter significator solus, et in Geminis cum latitudine boreali, et ascendens, tunc significabit ventum Septentrionem. Quod si fuerit cum parva latitudine et orientalis significabit Upaquilonem, quod si cum hoc esset descendens, significaret Aquilonem. Quod si esset iuxta eclypticam descendens cum radio Saturni, significabit Mesaquilonem. Quod si sit meridionalis descendens cum radio Saturni, vel sit in Geminis ubi cadit cum radio Saturni, vel suas vires, cum Saturno aequet in Libra, et Iuppiter sit borealis ascendens. Saturnus vero in primo statu orientis, tunc facient Borrhapeliotem. Quod si duo sint domini Saturnus puta cardinis sequentis Iuppiter loci luminaris, uterque autem validissimus, tunc flabunt duo venti Boreas et Subsolanus.
Serenum purum frigidum Serenum purum temperatum Serenum frigidum Serenum temperatum Serenum purum calidum Serenum calidum Nebulosum frigidum Nebulosum temperatum Nebulosum calidum Pluviosum frigidum Pluviosum temperatum Pluviosum calidum Imbres cum frigore Imbres cum temperamento Imbres cum calore Grando et tempestas cum frigore Grando et tempestas cum temperamento Grando et tempestas cum calore Nix |
Textus LXIII
Tertia ratio est rest B subtilioris cuiusdam observationis intensionum ac remissionum. In hanc cadunt configurationes Solis ac Lunae particulares, non solum interlunii et plenilunii, sed etiam horum mediae, id est quadratae, ubi animadvertendum ante tres fere dies omnium tempestatum significationes existere solere aut etiam post tres nonnunquam, exaequati itineris lunaris erga Solem cadunt et singulorum istorum status neque istorum modo sed etiam aliarum figurarum, ut sexangulae ac triquetrae, itemque aspectus stellarum errantium. Nam de harum natura consequenter mutationis proprietas deprehenditur, respondens aspicientium stellarum et signorum erga circundans nos coelum ac ventos familiaritati.
〈Commentarius〉
Declarat quo nam pacto liceat quartarum mensis status intelligere, mensis enim lunaris si a coniunctione incipiat, coniunctionem in principio habet, a qua status septem vel octo dierum proxime sequentium habetur, eodem