PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 311

Facsimile

magna quarundam earum ut Arcturi et Caniculae, quae quamvis non tantum faciat quantum longitudo, quia circulus latitudinis multum convenit, cum finitore, adeo ut aliqua stella possit distare vigintiquinque partibus et plus ab ipso Sole, et tamen simul exorietur cum Sole, et sic obscurabitur a Sole, quod fieri non potest de vigintiquinque partibus distantiae a Sole in longitudine, nihilominus magna distantia in latitudine facit, ut plerunque stella valde propinqua Soli secundum longitudinem appareat ante ortum Solis et hoc contingit nobis, ut dixi in latitudine boreali tam in ortu matutino, quam vespertino. Haec tam diffuse volui explicare, quia erant valde necessaria non solum intellectu qualitatis aeris, sed etiam pro genituris ipsis, multum enim refert quod quis nascatur ipsa die exortus matutini vel vespertini, ipsa stella quae exoritur cardinem orientis, vel occidentis, aut meridiei possidente. Nunc ad exempla revertor. Matutinus occasus intelligitur cum Sole exoriente stella occidit, veluti pridie idus Octobris, id est, die duodecima eiusdem, Vergiliae occidunt matutino, id est, Sole exoriente ipsae occidunt. Erat enim eo tempore aequinoctium autumnale undecimo calendas Octobris, id est, die vigesimaprima Septembris. Sol igitur erat in Librae parte vigesimaprima, dum igitur Sol descenderet vigesima prima pars Arietis ascendebat. Cum vero Vergiliae essent in quinta parte Tauri ipsae erant supra horizontem, seu finitorem, atque statim occidebant, itaque vocabatur occasus matutinus Vergiliarum.

Sed notandum quod duplex est occasus quo ad hunc sensum, scilicet Chronicus et Heliacus, ut superius dictum est, ex quorum malo intellectu tanta confusio orta est, ut ne Oedipus se possit explicare, si quis velit verbis Plinii, qui purus fuit grammaticus, adhaerere. Nam mos est grammaticorum audacissime de rebus non intellectis penitus scribere. Bene dicta ab aliis, errata et confusa simul, ut ita dicam, consarcinare unde fit tanta conturbatio, ut si quis illorum verbis attendere velit, nunquam se explicet. Ideo Plinio utamur pro historia Romanarum rerum, explicandisque rebus Latino sermone, quibus in usibus non parum praestitisse videtur, plusque praestitisset si vel diligentior fuisset in scribendo, vel vetustas sinceriores illius libros ad nos transmisisset. Ergo ut ad rem redeam, exoriri dicitur astrum Heliace, quando matutino exoritur ante Solem, et hic modus nobilissimus est. Secundo Chronice quando Sole occidente in oriente emergit, ut Vergiliae tertio idus, id est, nona die Novembri nam tunc cum Sol esset circa decimam nonam Scorpii partem ipso occidente emergunt, ex adversa parte in oriente Vergiliae, quae sunt in quinta parte Tauri, seu potius erant Ptolemaei tempore, ut dictum est. Tertius modus est occasus Chronicus, cum Sol accedit ad astrum occidens et occultans ipsum. Occasus vero Heliacus est, cum ante Solem exorientem ex adversa parte astrum occidit. Exempla igitur horum habentur, vespertini occasus Vergiliarum Chronici tertia die Aprilis, ortus matutini Heliaci Vergiliarum septima die Maii exortus vespertini earundem Chronicive undecima die Novembris, occasus autem Heliaci, seu matutini duodecima die Octobris. Mutatio temporis ea hora cum Sol, aut Luna, aut stella oriens, seu occidens. Heliace matutinove, aut vespertino ortu ad anguli apicem properat, ipsumque attingit.

Textus LXV

Idem iudicandum usu venire ubi lumina iter per cardines fecerint. Talem enim ad habitum illorum horariae remissiones ac intensiones tempestatum sese convertunt, sicut secundum Lunae aestus maris ac redundationes. Itemque mutationes ventorum praecipue