PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 473

Facsimile

Textus LIIII

In temporaneis autem societatibus et contentionibus animum advertere oportebit ad motiones syderum in utraque genitura, hoc est quibus temporibus sydera unius geniturae ad loca syderum alterius promoveant; hoc enim modo contingunt amicitiae et inimicitiae imbeciliores et ex parte, quae tamdiu durare solent donec separentur. Interdum vero eousque donec supervenien aliud sydus decretum illud interrumpat.

〈Commentarius〉

Tria genera amicitiarum innuit, unum quod est firmum et ab ineunte aetate, quod ex concursu locorum principalium contingit in genitura. Secundum quod est infirmum, nec omnino perpetuum, contingit autem dum planetae mutuo loca alterius ingressi fuerint. Puta si ego habeo Iovem in quarta parte Tauri, et alius Martem in tertia parte Sagittarii, decima die Aprilis 1556. contraheremus amicitiam, quia tunc Iuppiter ingreditur tertiam partem Sagittarii, et Mars Tauri. Idem etiam fiet ubi duo planetae mei ingrediantur loca alterius simul, hoc autem magis in annuis conversionibus, licet hoc non dixerit Ptolemaeus. Tertium genus est maximum quod Ptolemaeus censuit ex his duobus esse manifestum, cum scilicet ambo haec concurrunt, et quod in genituris loca principalia conveniunt, et fiunt mutui ingressus planetarum. Tunc enim maximae res ab his patrantur in hoc casu, manifestum est autem quod et eventus docet, ex Ptolemaei verbis amicitias esse plerunque fortuitas. Cum vero tempus harum amicitiarum et inimicitiarum, nam quod de uno dixi de altero intelligi volo, duret donec separentur, separatio autem fit, ut dictum est in distantia 17. partium, et hoc ultro citroque, quas Saturnus quandoque vix toto triennio superat, manifestum est diuturniores amicitias temporaneas intra hoc tempus finiri, similiter et inimicitias. Quae autem excedunt, aliquid habent cum genitura, Saturnum quoque diuturniorum amicitiarum et inimicitiarum esse parentem. Post has quae a Iove, brevissime a Luna. Quae vero ex concursu horoscoporum, intra paucas horas finiuntur, ideo earum non meminit Ptolemaeus.

Textus LV

Saturnus igitur et Iuppiter subeuntes mutua loca amicitias gignunt per conspirationes aut agriculturam, aut haereditarias successiones, Saturnus et Mars per rixas insidias, easque ultroneas, Saturnus et Venus coniunctionem per affinitates cito labescentem et evanescentem, Saturnus et Mercurius affinitates et convictus conciliant per largitiones, munera, mercaturam aut arcanorum communicationem. Iuppiter vero et Mars dignitatum et gubernationis caussa, Iuppiter et Venus hominum publica munera eaque sacra obeuntium, cultus scilicet divini, oraculorum et his similium, Iuppiter et Mercurius conversationes disserendi discendive et philosophandi cuasa instituit. Mars et Venus amorum, adulteriorum aut ocii ignavi gratia, instabiles tamen et non rectissime institutas, Mars vero et Mercurius inimicitias et vociferationes et lites, literarum et pharmacorum occasione. Venus autem et Mercurius