ta est, ita par est quod primum vitae succedit tot causis succedenti ad vitam et corpus, scilicet secundae domui concredi. Adde quod in singulis rebus, quae longe magis simplices sunt multos significatores Ptolemaeus constituit, et ut ad minus duos diurnum, atque nocturnum, vitae quidem multiplices, ut palam est parentibus Solem, aut Saturnum, vel Venerem, cum Luna fratribus Iovem, Venerem, Lunam, atque ita de aliis hac in causa, quae tamen multiplex est solum unum protectorem assignare absurdum videtur. Quod si sors impedita sit? ubi mihi cui sub radiis est, nec tamen multa lucra defuere. Et si tam recepissem oblata, quae alii anxii quaerunt essem plene ditissimus. Sed Ptolemaeus ut dices, ex uno loco plures dominos facit non locum ipsum ubi sit considerat, ut infra videbimus, adeo ut in octava genitura exemplari non septimam partem Librae, ubi est sors ad vigesimam tertiam considerat, ubi est Venus, et Venerem ipsam, et Saturnum propter exaltationem, et Mercurium prius dominunt, et trigoni principaliorem. At cum isti diversis modis se habeant, etiam varie affici posse hominem verisimile est, sed:
Cecidit in Scyllam volens vitare Carybdim.
Dicent cum enim omnes fortunae conciderint, quomodo omnes domini affici poterunt. Etsi Saturnus ac Mercurius domini sint, et ambo sub Solis radiis aliquando ut omnibus ferme semel, aut bis in vita evenire necesse est, omnia singulis. vel saltem peribunt. Quid absurdius cum multi perpetuo cursu maxime, qui per virtutem, aut haereditatem, aut gratiam principum, vel magistratus ad opes maximas per continua incrementa ferantur? Sed et ipse Ptolemaeus inquit infra a fortunae sorte pro possessionibus, sed forsan exponi poterit, ut non locum novum, sed dominos loci novi consideremus, ut si sors per directionem conveniat ex Piscibus in Arietem, et sexto loco in septimum ubi sint Solis radii ex Leone hoc nihil referre velit Ptolemaeus. Sed quod ex dominis Iove et Venere, Solem in posterum et Martem consyderemus. Et si Saturnus ibi inveniatur nihil vocat, sed si Soli, aut Marti adversetur. Sed clarius ante, ut refugere non possit. Si vero et pars fortunae in signis peregrinandi authoribus extiterit vitam omnem, et conversationes actionesque universas in peregrinationibus exequetur. At mihi et illud de dominio potius, quam loco intelligendum videtur. Ut in figura filii mei minoris sors ipse est in decimo loco, et sub Sole, nec peregrinationem significat, ipse tamen a pueritia perpetuis iam octo annis peregrinatur, quod Mercurius sortis dominus in nono loco sit peregrinus, et inter Pleiadas. Ob haec igitur atque similia male valde audit in fortuitis haec disciplina maxime ob praecedentes genituras.
Tentandum est igitur ut veritatem rei aperiamus dico ergo fortunae partem primo esse considerandam, quae sit in angulo, vel supra terram maxime in undecimo vel nono loco, ab ipsa accipiemus significationem. Si autem fuerit sub terra praecipue in tertio vel sexto loco, vel eius dominus principalis, vel si duo sint cum exaltationi finis, aut trigonus coniungitur impeditus et sub Solis radiis, primum locum obtinebit secunda domus, atque eius dominus dominive non prorsus neglecto sortis domino. At cum sors salva est, minimum, quid potest ipsa secunda domus quam Ptolemaeus ob id prorsus refugere, non potest quod sub terra sit, cum sortem ipsam, quando sub terra fuerit respiciat. Verum plerunque Sors validior est natura, quam secunda domus primum ob amborum luminarium, et praecipue Lunae considerationem, secundum quod sors non semper sub terram. Et ideo si sit casu imbecillis efficitur secunda domus sub terra semper est, ideoque natura est invalida. Idem duo quod semper secunda domus ab angulo absit sors possit abesse, et fortuito extra ipsum reperiatur. Ob haec omnia Ptolemaeus secundum domum posthabuit sorti, non tamen omnino neglexit. Experimentum est rarum cum illa venit praeferenda, contingit tamen ut in nostra genitura exponemus.