PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 316

Facsimile

semper australis erit, non autem borealis? Ad hoc respondemus vaporem illum adeo esse humilem, ut borealis significet partem eam, quae nostro oculo obducitur extendi ad boream, atque ita ab ea parte excitari ventos. Nam si extenderetur etiam ad austrum Australem Asinum occuparet, modo cum non occupet, signum est exhalationem ad boream extendi, quoniam stellae illae cum parvae sint, et obscurae et pauci luminis, a quacunque minima exhalatione absconduntur. Eadem ratione igitur ubi stellas aliquas non videris ex parvis, alias vero parvas eis proximas videris, a contraria parte illius parvae quam vides ventum expectabis. Gratia exempli sint duae stellulae quarum una sit posita inter septentrionem et orientem, nec videatur, alia vero orientalior et in eodem situ quo ad Septentrionem quae videatur, tunc habebimus Corum ventum. Quia enim occidentalior ex his non videtur occidentalis est ventus, quia vero in aequali situ ad boream posita videtur, borealis regio pura erit. Ventus igitur plane occidentalis erit et ad boream declinabit, quia regio borealis tametsi pura sit non tamen exquisitissime. Nam iam supposuimus stellam illam, quae absconditur esse borealem. Ventus igitur occidentalis est declinans ad boream paululum, talis vero, ut dictum est Borus. Ut vero res tam utilis dignoscatur et quae dicta sunt de stellis, quarum altera videtur altera non, cum tamen ambae propinquae sint, atque parvae figuram subieci. Manifestum est autem quod ubi remotior sola non videatur aut neutra illarum, ventum oportet expectare ex ea parte in qua stella obscurata sita est, sicut etiam si splendidior solito atque grandior appareret.

Ex his manifestum glomos stellarum circa eclypticam et etiam procul idem posse quod splendidas in eisdem locis, sed in mutatione temporum diuturniores, et turbulentiores in fortuna magis populares et minus solidas, quosdam ultra magnitudinem proprietate effectu illustres ut etiam in animalibus et gemmis videmus.

Textus LXX

Praeterea quae certis temporibus in coelo se ostendunt et ostenta dicuntur, eorum crinita sydera semper squalorem ventosque praenunciant, eo quidem vehementiores, quo pluribus in partibus et ipsorum corpora grandiora fuerint. Divisiones et iaculationes stellarum, si ab uno angulo prorumpant, inde quoque ventum emittunt; sin occurrent inter se ventorumque praelia suscitant; sin vero de quatuor plagis ruant hyemes varias ferunt atque etiam fulmina, tonitrua et quae alia huiusmodi sunt.

〈Commentarius〉

Ut in generalibus praedictionibus usus est eclypsibus atque crinitis stellis ita in speciali et brevis temporis constitutione diiudicanda, observari iubet specialia Soli signa, quae certiora sunt longe illis generalibus atque nautis perspecta, adeo ut pro miraculo habeantur, cui natura tam in reliquis cognita esset astrologia. Per squalores igitur intelligit siccitates prava quibus planetatum folia siccantur aut flacescunt.

Textus LXXI

Nubes in quibuscunque finibus conspectae assimiles floccis lanae nonnunquam hyemes afferunt.

〈Commentarius〉