PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 171

Facsimile

tius Ioachimus Camerarius Pabergensis vertit his verbis, nonnulli tamen masculina ordientes, ut per adverbium tamen Ptolemaeus ostendat se non approbare ea quae illi de signis adiecerunt. Approbat autem ea quae subiiciuntur, sunt autem haec.

Textus XLIIII

Sunt et aliae appellationes locis factae, de formis signorum, ut aut quadrupedia dicerentur aut terrestria aut ducalia aut foecunda aut aliquid huiusmodi, quorum omnium cum ex ipsis figuris causae manifestae sint, nos illas verbose persequi supervacaneum duximus, cum quidem expositae a nobis sint huiusmodi imaginum naturae quatenus in iudiciis utiliter vires illorum considerari deberent.

〈Commentarius〉

Proponit hic alias differentias signorum quae ab antiquis acceptae probantur, non tamen dignae sunt peculiari expositione, quoniam a forma facile est illorum vires intelligere, quas figuras se suo loco referre docet, utpote in capite de morte et de itineribus, et de opificio. Sunt autem maxime duodecim principales. Humana ut Gemini et Virgo. Quadrupedia domestica, ut Aries, Taurus, Capricornus. Aves ut Aquila et Gallina. Aquatica, ut Delphin et Pisces. Naufraga, ut Argo et Navis. Fera, ut Leo et ultima pars Sagittarii. Venenosa, ut Scorpio et serpentes, sunt enim plures in coelo. Mutilata, ut Taurus et caput Medusae. Vincta, ut Andromeda et Cepheus. Ducalia, ut ambae Coronae Borealis et Australis. Foecunda, ut Cancer, Scorpio, Pisces. Sterilia, ut Leo et Virgo. Horum omnium meminit Ptolemaeus suis locis.

〈I.12〉 Caput XII

Textus XLV: De configuratione duodecim locorum

Familiaritas autem intercedit locis zodiaci secum primum iis quae cum aliis aliquam figurarum describunt, Quae demetiens, id est anguli bini recti, signa autem sex partes centum 80.; triquetra, hoc est angulus rectus unus atque insuper triens illius, signa vero quatuor partes 120. quadrata, hoc est unus rectus angulus, tria signa partes 90.; sexangula, id est, illae reliquae duae partes anguli recti, signa duo, partes 60.

〈Commentarius〉

Unumquodque indiget propria ratione ut demonstratur, aliter e minima difficultate in maximam res evadit. Haec Ptolemaei sententia figura indigebat. Sit igitur circulus signorum quem vocant zodiacum quod signa contineat, et in eo signetur punctus B ubicunque velis non refert, sit gratia exempli manifestioris doctrinae causa initium Arietis, et sit centrum eius circuli A et capiantur 60. partes a puncto B, quae sint contentae arcu BC et ducta BC, recta ipsa erit sextilis radius. Nam totus zodiacus ut superius visum est 360. partes, BC autem 60. cum igitur 60. sit sexta pars 360. erit BC latus exagoni, ideoque radius sextilis. Et quia anguli circum A sunt quatuor rectis aequales, et angulus BAC, talis est pars spacii circum A qualis BC, portio arcus totius zodiaci,