PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 182

Facsimile

〈I.16〉 Caput XVI

Textus L: De domibus

Adiunguntur etiam planetae locis signiferi propter domos ut nominantur et triangulo et altitudines et fines et quidquid huiusmodi est. Domuum autem ratio naturalis haec est. Quia ex duodecim signis duo proxime accedunt ad verticalem nobis punctum, ideo calores et aestus generant, ea sunt Cancer et Leo, placuit attribuere illa duobus praecipuis et maximis, hoc est ipsis luminibus. Soli quidem Leo, propterea quod masculinum est signum; Lunae vero Cancer quod foemininum esset. Atque ita factum est, ut convenienter dimidium orbis a Leone usque ad Capricornum solare vocaretur, dimidiumque ab Aquario usque ad Cancrum lunare, et in utroque possent singula loca suis stellis assignari, quarum alia figuras cum Sole, alia cum Luna describerent, pro convenientia orbium motus ipsarum et naturae proprietate. Nam Saturno, quod natura maxime frigidificus esset quodque supremum et a luminibus remotissimum haberet orbem ob contrarietatem caloris opposita signa attributa fuere Cancro et Leoni, Capricornus et Aquarius. Quae signa et ipsa sunt frigida et hyberna et propter oppositionem malefica. At Iovi, qui esset temperatae naturae et subiectus Saturni globo, data sunt proxima illis signa spiritu et foecunditate praestantia, Sagittarius et Pisces, quae cum luminum signis triquetram figuram describunt, quae conveniens est beneficentiae. Post quem Marti desiccatori et subito sphaerae ioviali, similiter proxima his ascripta sunt quae et ipsa similem haberent naturam, Scorpio et Aries quadrata dispositione ut congruebat illius corruptrici et noxiae constitutioni. Veneri vero quod natura esset temperata et sub Marte, dedere coniuncta his signa quod foecundissima essent Libra et Taurus, in quibus et ipsis situs sexangularis custoditur, neque ipsa etiam haec stella amplius duobus signis unquam neque anteit neque sequitur Solem. Mercurio, qui et ultimus neque unquam ultra unum signum abesset a Sole, omniumque aliarum stellarum infimo in loco, data fuere proxima signa luminum signis, Gemin et Virgo, quibus et ipsis ambobus fere in primis vicinis ferretur.

〈Commentarius〉

Postquam pauca ad declarationem textus requiruntur, quinque nobis proponenda videntur. Primum quidem quot sint genera dignitatum apud Ptolemaeum atque ea septem sunt, domus, altitudo seu exaltatio, trigonus, finis seu terminus, persona, gaudium, carpetum seu solium. Omnium quidem nobi-