PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 178

Facsimile

〈I.13〉 Caput XIII

Textus XLVII: De imperantibus et obedientibus signis

Dicuntur etiam imperantia et obedientia loca quae aequali spacio distant seu ab uno sive ab utroque punctorum aequinoctialium, eo quod aequali spatio temporis peroriantur aequalesque describat parallelos. Caeterum quae in aestiva spherae parte sunt imperantia, quae in hiberna obedientia nominantur, quia Sol illic dies hic vero noctes longiores facit.

〈Commentarius〉

Quia enim haec signa aequaliter ab aequinoctio distant, ideo Sol dum est in eis, aequales describit parallelos, quoniam lineae aequaliter distantes a diametro aequales sunt, ut Euclides demonstrat. Oriuntur etiam aequali spacio temporis ut in nostra regione Aries et Pisces, in una hora et quinque minutis unumquodque eorum Taurus et Aquarius in una hora et viginti minutis, Gemini et Capricornus in una hora et quinquaginta uno minutis, Cancer et Sagittarius in duabus horis et novem minutis. Leo et Scorpio in duabus horis et quadraginta minutis. Virgo et Libra in duabus horis et quinquagintaquinque minutis. Talia igitur signa dicuntur quae in australi parte obedientia, quoniam Sol maiores noctes efficit diebus, Borealia vero imperantia contraria ratione. Itaque Aries Piscibus imperat, et Taurus Aquario, et ita de aliis. Interpretes bis lapsi sunt, cum litera Graeca lucida sit.

Imperantia
♈
♉
♊
♋
♌
♍
Obedientia
♓
♒
♑
♐
♏
♎

〈I.14〉 Caput XIIII

Textus XLVIII: De intuentibus et eiusdem potentiae signis

Praeterea dicimus eiusdem potentiae esse eas partes, quae aequali spacio distant seu ab uno seu ab utroque puncto tropico, fit enim per illas partes Sole meante ut spacia dierum ac noctium itemque horarum sibi respondeant. Itaque et intueri sese mutuo illa signa dicuntur, cum ob eas causas quas exposuimus, tum quod utraque et ab iisdem partibus horizontis et oriuntur et occidunt.

〈Commentarius〉

Intuentia
♑
♒
♓
♈
♉
♊

♐
♏
♎
♍
♌
♋

Quod pene praeterieram, est ut tam in hoc, quam in praecedenti capitulo res referatur ad partes, veluti prima pars Arietis cum ultima Piscium, et secunda Arietis cum penultima Piscium, et tertia cum vigesimaoctava, et ita de alii signis. Hoc enim idem et de aspectibus declaratum est. Simili ratione quae a tropicis aequaliter distant intuentia dicuntur sese signa, et aequalis sunt potentiae, veluti Gemini et Cancer, et quae