PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 219

Facsimile

dentes sint atque felices, nam talibus beneficae et bene constitutae dominantur. Melius est autem ita opinari quam principia dare rebus artificiosis, quae et voluntarie fiunt et agendi principium vere non habent, inditio est quod eadem tempestate plurimae naves pereunt, quae tamen diversis temporibus constructae fuere, aliquot etiam servantur non discrimine ipsarum navium, sed prudentia atque scientia gubernatorum. Itaque principia omnia actionum in rebus potius sunt naturalibus, quam voluntariis aut artificiosis. Dico autem naturalia, homines, plantas, belluas, pisces, elementa ipsaque artificiosa ut impetu naturali feruntur, veluti gravitate vel impulsu et mentes hominum ut appetitu naturali feruntur atque vincuntur, ut vero consilio agunt, parum aut nihil habent principii ab astris. Aliter et melius tempestas in mari est generalis constitutio, ut in terra praelium, in aere pestis. Sufficit ergo significatio ingrediendi aquas eo tempore. Ergo si dicas non ex genesi, poterit vitae terminus qui a constitutionibus generalibus, intercipi potest, neque fortuna quae tum ab illis tum a profectionibus mutari solet sciri. Respondemus esse verissimum, sed veluti divites homines fiunt paulatim singula colligendo, pauci tamen vel a praedonibus, vel a tempestate in mari pauperes evadunt, sic geniturae hominum quid cuique venturum sit decernunt, aliqui tamen constitutionum magnitudine oppressi, aut profectionum potentium multitudine acti, alios sortiuntur exitus. Qui cum multi videantur, eorum tamen qui singularem genesim absque interruptione sequuntur, maximus est numerus. Atque in illis etiam qui constitutionibus generalibus deprehensi, aut revolutionibus assiduis decreta genesis mutant, tamdiu effectus illius relucent in eorum vita, quandiu a constitutione aut revolutionum perpetuo successu fuerint remoti. Id vero temporis etiam in iis maximam plerunque totius vitae partem occupat.

〈II.2〉 Caput II

Textus IX: De proprietate universali gentium

Solent igitur gentiles proprietates distingui aut per totos parallelos et totos angulos, aut per situm erga eclypticam et Solem ipsarum.

〈Commentarius〉

Intelligit per parallelos lineas quae ab oriente tendunt, in occidentem, et sunt gentes quae diversam habent poli altitudinem. Per totos angulos, id est, qui sunt sub meridiano, quasi dicat qui sunt sub eodem parallelo, sunt eiusdem naturae et inter se convenientes et similiter qui sub toto angulo comprehenso inter parallelum et meridianum. Sed melius est legere coniunctim, ut sit sensus, distinguuntur bifariam gentes, vel ut comprehenditur una tota latitudo a parallelo et meridiano, aut ut partes illae comprehensae dividuntur penes maiorem propinquitatem aut distantiam ab aequinoctiali et oriente. Prima igitur divisio est generalis, et fit in tres partes. Prima est ab oriente in occidentem, secundum longitudinem et a tropico Cancri ad aequinoctialem secundum latitudinem, secunda quae etiam extrema est, cum eadem longitudine latitudinem habet inter circulum arcticum et polum. Tertia similiter est ab oriente in occidentem in longitudine, id est, centum octuaginta partium latitudinem habet inter duos circulos arcticum et aestivum, ferme aequalis ambabus aliis pariter acceptis. Ex his habetur ratio trium reliquarum quartarum mundi seu terrae, quarum mentionem non facit Ptolemaeus qui ex ista dignoscuntur. Nam singulae quartae tres habent partes praedictis correspondentes. Veluti quarta borealis quae est apud antipodas, partes habet similiter tres,