PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 465

Facsimile

masculini sunt ob signa masculina et ad Solem configurationem marem, effoeminati vero foeminam.

〈Commentarius〉

Duo nos docet numerum et sexum his verbis quorum utrunque a duobus sumitur, imo primum potius et secundum a tribus. Numerus igitur primum a numero planetarum solitarii unum et paucos, cum aliis iuncti plures signa unius corporis unum, bicorporea duos, vel plures et hoc a forma signi. A qualitate, foecunda plures aut duos saltem, sterilia ut Leo, Virgo unum. Sexus a sexu planetae, Iuppiter masculos, Venus foeminas pollicetur. A signi in quo est sexus et ab habitu planetae ad Solem orientales masculos, occidentales foeminas.

Textus XLV

Superati a maleficis aut in sterilibus signis reperti, puta Leone, Virgine, largiuntur quidem, sed non sat pulchre nec constanter nec diuturnas proles. Sol autem et maleficae obtinentes imperium in dicta loca, si in signis masculinis aut sterilibus fuerint eisque beneficae suffragentur, concedunt quidem sed valetudinarios, vitiis corporis impeditos, ac brevis vitae.

〈Commentarius〉

Declarat quartum membrum divisionis, nam omnes qui nascuntur, aut omnino carent sobole, orbique sunt, aut habent exiguam, aut multam, aut imbecillem, et morituram. Orbos dixit, cum in locis filiorum planetae violenti fuerint, multa cum sobole, cum plures filiorum largitores, vel in signis bicorporeis, aut foecundis, pauca cum in sterilibus, nunc declarat quibus modis debilis, aut brevis vitae soboles procreetur. Duobus modis id contingere affirmat, vel cum beneficis, maleficae dominantur, idque non tam malum, nam robusti natura multis conflictantur adversis, vel cum dominantibus maleficis in locis filiorum suffragantibus beneficis nascuntur filii vitae fundamento interiore carentes, utpote ab infoelici et contrario sydere geniti. Hi igitur ut par est omnino sunt imbecilles et brevis vitae.

Textus XLVI

Quando utraque conditio rationem habet ad signa prolifica, datorum liberorum reiectiones significantur aut omnium aut multorum aut paucorum, pro imperio suffragantium, utrivis sectae planetarum quos vel plures vel potentiores vel orientaliores vel diginoribus angulis sitos vel elatos supra caeteros vel angulis succedentes invenerimus.

〈Commentarius〉

Hoc est quintum membrum cum largitores filiorum fuerint in locis debitis, et in signis foecundis, et eis dominantur maleficae, sed suffragantur eis beneficae, et sunt maleficae, et beneficae in signis foecundis, tunc abdicant filios. Non enim possunt occidere, quia sunt in foecundis signis. Et intelligit per utranque conditionem quod maleficae dominentur, et beneficae suffragentur.

Ut sit una regula talis, si largitores sunt in locis filiorum, et beneficae dominantur, tunc si in sterilibus sunt largitores unum significant filium, in bicorporeis duos, in foecundis plures ac sospites. Si vero Sol et maleficae sint in locis filiorum, negant filios. Quod si largitores sint in locis filiorum, maleficae autem et Sol dominentur in signis sterilibus, vel masculinis cum suffragio beneficarum, aut si largitores superentur a maleficis brevi superfuturam prolem dant. In hoc casu ultimo moriuntur in infantia, in praecedente morbosi non transeunt iuventutem aut parum. Si autem loco sterilium signorum fuerint