ctiones et ex commixtione naturarum variae qualitates existunt. Cum autem impossibile sit singularum mixtionum qualitates exponere et omnes configurationes recitare, quarum tanta est varietas, haec consideratio singularum mahematici sagacitati et prudentiae relinquatur. Sed haec diligenter observabimus, quae sit stellarum eventui dominantium familiaritas et cognatio cum illis regionibus, urbibusve quibus eventus imminent. Etenim beneficae stellae et locis eventui obnoxiis cognatione aliqua iunctae, si non superentur ab aliis contrariae sectae stellis, efficacius hoc quod pollicentur naturae suae bonitate absolvunt; si nulla intercedat eis cognatio aut superentur ab adversariis stellis, minus prosunt. Ita noxiae stellae dominium consequutae, si et locis eventui obnoxiis consenserint et contrariae sectae stellis succubuerint, minus laedunt; si vero nec regionibus ipsae praefuerint nec impeditae fuerint ab aliis, quarum in regi