⟨I.2⟩ Quod sit aliqua praedictionum astronomicarum scientiam et quousque progredi possit
Principio evidentissimum est et non indiget verbosa confirmatione diffundi vim quandam a coelo in omnia, quae circa terram sunt et in naturam mutationibus obnoxiam, videlicet in prima elementa, quae sub Luna sunt; in ignem et aerem, quae coeli motibus agitantur et reliqua inferiora continent et adficiunt, terram et aquam, plantas et animantia. Nam et Sol una cum coelo semper aliter afficit terrestria, non solum iuxta quatuor vices anni cum quibus congruunt generationes animantium, plantarum foecunditates, aquarum fluxus et corporum mutationes; verum etiam quotidiano circuitu calefaciens, humectans, desiccans et refrigerans certo ordine et modo conveniente caeteris stellis et nostro verticali puncto. Lunam vero, ut proximam terrae, influere in