diis et commercio literarum, aut a mulieribus ortas. Incrementa vero et decrementa brevium sodalitatum iudicanda sunt ex congruentia quatuor praecipuorum locorum, nam in cardinibus, parte fortunae ac luminum locis, accessio erit illustrior, sed cum ab illis locis aberunt stellae significantes, effectio erit imbecillior. Sed quando boni eventus, quando mali ab amicis impendeant, ex qualitate stellarum congruentium, bona vel mala, sumendum est.
⟨IV.8⟩ De servis
Servorum et dominorum concordiae vel discordiae sumuntur ex XII domo et a congruentia stellarum eius loci in genesi, seu cum in eundem locum insistent seu cum erunt oppositae; maxime vero cum dominator signi eius loci cum dominatore nativitatis consentit aut dissentit.
⟨IV.9⟩ De peregrinatione
Locus peregrinationis sumitur a lu