tabilitatem. At in nodis adiuvat acumen ac celeritatem inventionis, industriam ac festinantiam; in ortu et crescente lumine facit generosiores, magis apertos, firmiores et liberiores; in coniunctione vero et occultatione, facit languidiores, hebetiores, facilius desistentes a proposito, timidiores, obscuriores.
⟨III.27⟩ Sol
Sol autem si in locis faustis familiaris erit gubernanti mores animae, efficit iustiores, magis industrios, graviores, religiosiores; at in locis infaustis et non congruentibus cum dominatore, facit sordidiores, difficilioribus negociis implicitos, minus observantes decori, pervicaces, duros, crudeles, intractabiles, denique minus flexibiles ad virtutem.
⟨III.28⟩ De morbis animae
Quia proprietates animae sequitur aliquo modo narratio insignium morborum eius, convenit universaliter notare et observare Mercurium et Lunam,