PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 73

Facsimile

tes et inclinationes ad signa. Ut enim aeris constitutio in iis locis, quae dixi calida, frigida aut temperata esse, differentias habet in particularibus regionibus, ubi communis qualitas intenditur aut remittitur, propter situs ordinationem, altitudinem aut humilitatem. Cumque alii magis sint equestres propter patriae planiciem, alii navigatores propter vicinum mare et aliqui prop[p]ter regionis ubertatem mitiores, ita et diversae qualitates sunt gentium, ut aliae ad alia signa particulariter congruant, quae tamen qualitatum similitudo ad plurimos in genere pertinet. Necesse est igitur summatim exponi hanc considerationem, quatenus ad particularem doctrinam conducit.

Cum igitur in signifero quatuor triangulae figurae constituantur, ut supra ostensum est, una Arietis, Leonis et Sagittari, quae vocantur mixta ex aquilone et africo, ut gubernans occasum solstialem, hic triangulus gubernator potissimum a Iove propter locum septentrionalem et a Marte propter occasum.