gna est virorum potentia et in conceptu magna mulierum foecunditas, conveniens eius terrae ubertati. Multi autem viri ignavi sunt et effoeminati animis, aliqui et partes genitales excindunt, propter maleficorum planetarum et Veneris vespertinum positum.
Ex his gentibus vero Cyrenaici, Marmaricae et Inferioris Aegypti incolae, Geminorum et Mercurii naturam referunt; ideoque sunt cogitantes, intelligentes ac sagaces in omnibus rebus et praecipue in sapientia et divinis rebus, magici et arcana sacra exercentes et maxime disciplinarum capaces. Thebaida qui tenent et Oasim et Troglodyticem, ad Librae et Veneris naturam pertinent; ideo calidi sunt, mobiles et voluptatibus dediti. Arabes, Azani, Aethiopes Medii, ad Aquarii et Saturni naturam pertinent; ideo carnibus et piscibus magis vescuntur et sunt vagabundi, agrestem et beluinam vitam agentes. Hactenus exposui in genere quae sit familiaritas planetarum et signorum cum singulis gentibus et quae inde pro