minum positu ad centra, amborum quidem, sed magis Lunae; nam in occasu aut cadentibus locis a cardinibus, peregrinationes et locorum mutationes significat. Idem significat et Mars, sive in occasu sive in domo cadente a culmine, cum luminibus aut oppositus est aut tetragonus. Si autem et pars fortunae erit in signis significantibus peregrinationem, tota vita conversatio et actiones erunt apud exteros. Et cum benefici planetae adspiciunt significatorem itinerum aut succedunt ei, erunt clarae et faustae actiones apud exteros et reditus maturi ac non impediti; cum vero malefici planetae significatorem itinerum adspiciunt, erunt difficilia, damnosa et periculosa itinera; sumatur autem consideratio commixtionis ubique iuxta dominium eorum, qui eundem locum adspiciunt, ut supra diximus. Cum lumina sunt in orientali quadrante, peregrinatio erit versus orientem aut meridiem, sed cum sunt in occidentali quadrante aut ipso occasu, erit peregrinatio versus septentrionem et occasum.