PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 205

Facsimile

⟨IV.2⟩ De facultatibus

Facultates quales futurae sint, a parte fortunae sumendum est, quae sic colligitur ut quanta est Solis et Lunae distantia tanta inde usque ab horoscopo eiiciatur, sive diurna sive nocturna nocturna] nocturua B sit nativitas. Considerentur ergo planetae tenentes dominium signi occupantis eum locum et quae sit horum vis et familiaritas, iuxta modos supra dictos; considerentur et alii fausti planetarum adspectus ad hos et illi, qui elevantur super hos ex eadem vel contraria qualitate. Cum enim hi, qui dominantur parti fortunae, sunt validiores, augent divitias et maxime cum a luminibus adiuvantur; Saturnus ex aedificiis, re nautica aut agricultura; Iupiter per fidelitatem, praefecturas et sacerdotia; Mars ex militia et gubernatione exercituum; Venus per amicos aut mulierum donationes; Mercurius per eloquentiam et mercatus. Cum autem peculiariter, Saturnum