ces elevatae fuerint aut succedent eis, dabunt non durabiles; masculae iuxta positum mundi fratres, feminae vero sorores, ac sitae in ortu significant prioribus, sitae vero in occasu significant posterioribus. Praeterea si datrices stella foeliciter adspiciunt signum quod dominant fratribus, concordiam fratrum significat, sin autem congruit cum parte fortunae, significat societatem facultatum; sed si nullis adspectibus coniunctae fuerint aut oppositae, significant odia mutua, aemulationem et universaliter insidias. Caeterum si quis particularia curiosius scrutari volet, datricem stellam collocet in horoscopo, facto themate ut in genesi.
⟨III.7⟩ De masculis et femellis
Cum iuxta ordinem nostrae considerationis tradita iam sit doctrina de fratribus convenienti et naturali modo, reliquum fuerit ordiri ea, quae ac