cessum sexagintaquatuor temporum colligemus. Si vero duabus inaequalibus horis ab alterutro cardinum abesset, cum duae horae sint triens horarum sex, triente ex duodecim (quanta est differentia angulorum) deducto, eoque vel adiecto quinquagintaocto temporibus, si distantia a medio coelo aestimetur vel adempto ex septuaginta temporibus, si ab occasu intervallum consideretur, congruentem illi situi numerum conficiemus. Hoc modo interiectorum temporum magnitudo convenienter pervestiganda est. Discernemus vero deinceps ab unaquaque praedictarum obviationum aut demersionum interfectrices aut climactericas aliasve transititiones ordine sumpto initio ab iis, quae brevissimo tempore finiuntur, propterea quod his obviationes vel affliguntur vel iuvantur, ad eum quem diximus modum, tum propter exitum temporum qualibet obviatione significatorum. Afflictis enim locis et in annorum exitu stellis inficientibus praecipua loca mortem certam; si vero al