gora et colorum mixturas; si Mars adversabitur, faciet temeritates et infamias; cum autem ambo adversantur, significant ingentes perturbationes. Tempus autem incrementi vel decrementi harum effectionum sumatur a positu ad cardinem orientalem et occidentalem.
⟨IV.5⟩ De coniugiis
Coniugiorum considerationem ordo offert, est autem de legitima viri et mulieris coniunctione hoc modo coniectandum. In virorum coniugiis Lunae positum et quomodo ipsa affecta sit, considerare oportet. Etenim in orientalibus constituta quadrantibus, aut in prima adolescentia viros coniugiis implicat aut post maturam aetatem iisdem iuvenculas decernit; in occidentalibus contra, vel tardius contracturos matrimonium vel natu grandiusculas ducturos denotat. Si praeter haec etiam Saturno fuerit configurata, coniugium negat et viros coelibes reddit. Deinde videndum, quod ipsa signum teneat, si enim in unius figure signo ex