PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 50

Facsimile

signum masculum est, Cancrum vero Lunae, quia femineus est. Ac deinceps convenienter semicirculus a Leone ad Capricorum solaris dicitur, semicirculus vero ab Aquario usque ad Cancrum lunaris, ut in quolibet semicirculo signum planetae familiare attribueretur, vel Solis naturae vel Lunae congruens, iuxta positum orbium et eorum naturas.

Nam Saturno, quia maxime frigidus est et cum calore pugnat, ac supremum orbem a luminibus maxime remotum tenet, attributa sunt signa Cancro et Leoni opposita, Capricornus et Aquarius, quae signa et ipsa sunt frigida et hyberna et propter oppositionem malefica.

Iovi autem, qui est temperatae naturae et subiectus orbi Saturni, data sunt proxima illis signa ventosa et foecunda, Sagittarius et Pisces, quae luminum signa trigono aspectu intuentur, qui convenit beneficentiae.

Deinde Marti desiccatori et posito sub orbe Iovis, signa domiciliis Iovis proxima attributa sunt, Scorpius et