puncta ab aequinoctiali et duobus signata coluris, hoc est bina aequinoctialia et bina tropica. Sed rursus et hic dubitare quis poterit quo puncto tanque primario et principe utatur; et quidem simplicis ac circularis naturae proprietate considerata, nullum horum tamquam totius ambitus principium erit. Attamem qui de his rebus commentati sunt, uno aliquo horum quatuor punctorum usi sunt, alio sane alius, prout quisque vel rationibus vel naturae suae affectu ad hoc illudve statuendum ductus est. Et enim hae partes singulae eximium quiddam habent cur principium et novum annum vendicare sibi iure videantur. Aequinoctii verni proprium est, quod diurna spacia tunc primum noctes superare incipiunt, quodque tempus est affluentium humiditatum, at humiditatis vis potissimum, ut et antea diximus, in exordiis geniturae regnat. Solstitium, longissimum diem adducit. Apud Aegyptos vero et Nili exundationem adfert et de ortu Canis commonefacit. In aequinoctium autumnale incidit tempus