PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 29

Facsimile

Saturni et aliarum stellarum vires constituuntur pro varietate adspectuum Solis et Lunae, nam secundum magis et minus, horum adspectus aeris constitutionem variant. Stella Iovis temperatae naturae est, cum media feratur inter Saturnum frigefacientem et Martem urentem; calefacit autem et humectat, sed quia calefaciendi vis antecellit, foecundi ab eo venti excitantur.

In stella Martis antecellit vis desiccandi simul autem urit sicut congruit igneo ipsius colori et Solis vicinitati, cum proxime ei Solis orbis subiectus sit.

Stella Veneris, quod ad temperatam naturam attinet, similis est Iovis, sed converso ordine: etsi enim calefacit, quia Soli vicina est, tamem minus calefacit quam Iupiter et magis humectat sicut et Luna, propter magnitudinem corporis sui attrahens humidos vapores ex locis terrae vicinis.

Mercurii stella fere parem vim habet aliquando in desiccando et absorbendis humiditatibus, quia nunquam a Sole procul recedit secundum longitudi