PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 179

Facsimile

entibus sunt et superant maleficas mali causas, tunc laesiones minus deformes et non foedae erunt, et morbi erunt mediocres et non atroces, interdum et facile sanabiles, cum beneficae sunt orientales. Iupiter enim significat hominium auxilia et solet laesiones opulentia aut dignitate minuere et morbos lenire, cum Mercurio autem, pharmaca et medicorum opem significat. Cum Venere, occasiones divinitus oblatas aut oracula, ut laesiones minus deformes et minus odiosae sint, morborum vero curationes efficit divina ope; et si cum Venere erit Saturnus, infamiam et divulgationem significat, si vero iuncta erit Mercurio, significat auxilium cum lucro, quod accedet propter laesionem aut morbum.

⟨III.20⟩ De qualitatibus animae

De corporum accidentibus haec sit doctrina compendio tradita. Sed qualitates animae, quae propriae sunt men