matur horoscopus, sed si oppositio praecessit, sumatur pars fortunae aut certe horoscopus erit prorogator. Sed si ambo lumina et dominator erit in locis prorogatoriis, sumatur lumen quod maiorem habet potestatem. Dominator vero tunc tantum antefertur utrique lumini, quando loci dignitate praepollet et rationem dominii habet iuxta ambas electiones.
⟨III.15⟩ De modis prorogationis
Invento prorogatore, duo modi sumendi sunt. Alter secundum ordinem signorum, qui vocatur proiectio radiorum, cum videlicet prorogator est in locis orientalibus, a medio coeli usque ad ascendens. Alter vero et secundum ordinem signorum et contra iuxta rationem horalem, cum videlicet prorogator est in locis cadentibus a medio coeli. Sunt autem interficientes gradus, qui contra ordinem signorum inveniuntur, in solius occasus horizonte, quia dominum vitae abscondunt; stellae vero vel occurrentes vel adiuvantes tan