PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 61

Facsimile

ta, Marti novem et sexaginta, Veneri quinque et septuaginta, Mercurio diurni octo et sexaginta, nocturni sex et septuaginta, qui gradus collecti erunt trecenti et sexaginta. Ex his duabus rationibus finium Aegyptiacae plus fidei tribuendum est, et quia tanquam utilis ab Aegyptiis scriptoribus in tabellis annotata est, et quia gradus consentiunt cum nativitatum exemplis. Cum autem hi ipsi scriptores nec ordinis nec numeri causam ostenderint, dissimilitudo ordinis movere suspicionem et reprehensionem videtur. Incidi autem in antiquum volumen, quod aliqua ex parte vetustate consumptum erat, in quo physicae causae ordinis et numeri graduum expositae erant et additae erant veterum geneseon descriptiones et numerus congruens cum veterum annotatione. Sed oratio erat prolixa et continebat supervacua argumenta, et liber erat laceratus, ut vix summas rerum adsequi possem, qua in re tabella finium in extrema libri pagina addita, quae