ficit. Ubique autem hoc tenendum est quod praeeat ac potior, sit prima atque universalis causa, sequatur vero illa, a qua particularia proficiscuntur accidentia; tum vero roboretur atque intendatur effectio, cum quae universali constitutioni dominantur stellae, his a quibus oriuntur particularia, aspectu et configuratione sese coniunxerint.
⟨II.13⟩ De significatione meteororum
Profuerit et ad particularium significationum praevisiones notare signa, quae iuxta Solem, Lunam et stellas apparent. Ac Solem intuebimur orientem coniectaturi de tempestatibus diurnis, occidentem de nocturnis, de diuturnioribus cum Luna configuratum, nam singulae figurae tempestatem, qualis usque ad proximam futura sit declarare consueverunt. Si ergo pura luce, caliginis varietatis et nubium expers Sol oritur vel occidit, serenam tempestatem pollicetur. Sin vario orbe aut flammeo prodierit abieritve aut rubentes emiserit radios, sive in rectum exporre